# Hierozoicon. Vol. 1 125.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 125.1 to 125.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/125.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/125.1

Graeca Versio reddit, Καὶ ἔπλασιν ὁ Θρὸς ἔτι ἐκ τῆς γῆς πάντα τὰ θηρα rectè, nisi quòd vocula in adhuc perperàm huc est intrusa, ac si, praeter animalia, quae creaverat Deus diebus quinto & sexto, ut capite primo narra tur, Deus insuper alia creâsset, quae ad hominem ad duceret. Quin ea ipsa quae creaverat adduxit Deus aut ex singulis paria (nempe marem, & foeminam quae inspiceret, & nominaret Adam. Itaque verba Mosis, Et formavit animalia, &c. & ad hominem ad duxit, sic se habent, ac si dixisset, Cùm formasset anima lia, vel, quae formaverat animalia ad hominem adduxit, ut paulò antè, Et plantavit hortum, &c. & posuit in eo hominem; id est, posuit hominem in horto, quem plantaverat, nempe creationis die tertio, quo creaverat arbores, & omne terrae germen. Neque enim credendus est Deus hunc hortum de novo plantavisse post sex dierum opus peractum: sed in illo jam tum consito hominem, sexto die creatum, collocavit. Quippe, ut res intelligatur, sciendum est primo biduo creationis Deum magnas mundi partes fecisse, Et maria, & terras, &, quod tegit omnia, coelum: Secundo biduo mundum suâ suppellectile instruxisse, atque exornâsse, cùm creavit in terra plantas, & in coelo sydera: Tertio denique biduo incolas addidisse, nempe aves, pisces, bestias, & postremò ipsum hominem. Si quis Mosem Mosi opponere posse se putet, eò quòd aves, quas Gen. 1. 20. ex aquis eduxerat, Deun hoc loco doceat è terra formavisse, aequè ac agri bestias: respondebo Gen. 1. 20. non haberi, quod multi volunt, aves ex aquis emersisse, quod patebit legenti locum, Et dixit Deus, Producant aquae reptile anima. tum: Et volucres volent super terram in facie expansi coelorum. Quibus verbis aquae pisces jubentur producere, aves non item. Quin cùm jubentur aves volare super terram, indè sequatur potiùs eas ex terra prodi isse: nam, si ex aquis emersissent, eas in primo ille ortu jussisset Deus evolare super aquas, non super terram.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
