Latin
136
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 136-2
Unproofread scanNot analysed yet
Exinde haemorrhoi, &obliquè errantes cerastae, serpentum soli claudicant. Itaque à verbo WDO saphaph. quod Hebraeis claudicare est, utrique apprimè convenit nomen IDBO sephiphon, à claudicatione factum. Eorum meminit Jacob in benedictione Danis, Gen. 49. 17. Angues alati, qui ex Libya, &Arabia, quotannis in Aegyptum volant, sunt in hydrorum specie. Ita Herodotus lib. 3. Τοῦ δὲ ὅριος ἡ μορρὴ διηπερ τῶν ὕδρων. Nomen Hebraeum esse N, saraph, docet, quòd Es 30. 6. in Aegypto describitur vipera PDVDID &saraph volans. Dicitur autem saraph ab exurendo: nam verbum CD, saraph, est exurere. Nempe hy drum, vel, quod idem est, chersydrum, vim habere igneam, &morsu suo exurere tradunt quotquot de illo scripserunt. Proinde etiam in virga ejus ori admota fellei coloris vesicae excitantur &gladius à mucrone usque ad capulum tetro ac caeruleo colore tingitur, ac si flammâ violentâ corriperetur: vellus quoque, hoc veneno infectum, tanquam igne lento carpi, &consumi legitur. Quocirca apud Nicandrum ex illius morsu consequuntur Αλγία De nominibus Animalium ab Adamo impositis.