# Hierozoicon. Vol. 1 136-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/136-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/136-2

Exinde haemorrhoi, & obliquè errantes cerastae, serpentum soli claudicant. Itaque à verbo WDO saphaph. quod Hebraeis claudicare est, utrique apprimè convenit nomen IDBO sephiphon, à claudicatione factum. Eorum meminit Jacob in benedictione Danis, Gen. 49. 17. Angues alati, qui ex Libya, & Arabia, quotannis in Aegyptum volant, sunt in hydrorum specie. Ita Herodotus lib. 3. Τοῦ δὲ ὅριος ἡ μορρὴ διηπερ τῶν ὕδρων. Nomen Hebraeum esse N, saraph, docet, quòd Es 30. 6. in Aegypto describitur vipera PDVDID & saraph volans. Dicitur autem saraph ab exurendo: nam verbum CD, saraph, est exurere. Nempe hy drum, vel, quod idem est, chersydrum, vim habere igneam, & morsu suo exurere tradunt quotquot de illo scripserunt. Proinde etiam in virga ejus ori admota fellei coloris vesicae excitantur & gladius à mucrone usque ad capulum tetro ac caeruleo colore tingitur, ac si flammâ violentâ corriperetur: vellus quoque, hoc veneno infectum, tanquam igne lento carpi, & consumi legitur. Quocirca apud Nicandrum ex illius morsu consequuntur Αλγία De nominibus Animalium ab Adamo impositis.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
