# Hierozoicon. Vol. 1 153

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT SEXTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/153

Latinè potiùs dixeris, Equorum ungulae cursibus illorum attritae sunt. Sed Hebraeâ Phrasi Nomen ipsum Pronominis loco saepe ponitur. Jerem. viii. 16. A Dane auditus est VDID NVS fremitus equorum ejus. Tota terra contremuit VAN TUhryn TpD strepitu hinnitus robustorum ejus. Et ferem. alvii. 2, 3 Clamabunt homines, & ululabunt omnes incolae terrae, INDID DDVO PD propter sonitum incessus ungularum robustorum ejus: robustorum, id est equorum. Et Jerem. l. 11. Hinnivistis ΘVAND ut robusti, id est, ut equi. Equos enim intelligi docet Primò, quòd SDIO, equi, & D robusti, po nuntur, ut Synonyma: Secundò, quòd illis tribuuntur NO hinnitus: Tertiò, & ND ungulae: Quartò, & D cursus, aut saltus, aut incessus species equis peculiaris. Ità ferè Hebrai. R. Selomo exponit DIONTIP) saltum equi, N na quia equos in praelio ad saltum provocabant. R. Levi cursum intensissimum, quo terra validè feritur, & concutitur. Contritae. sunt, inquit & fractae ungulae equorum Sisarae, ita ut nihil valuerin ampliùs, viva certa enim enim prim quia summâ contentione currebant, & terram iis feriebant. Kimchius in Lexico, M ra Dion no Πλλ Υ Calcatio caui, cùm cito gradu fertur. vocatur dabara. Radix est a dabar, unde Nahum iii. 2. V. DID equus saltans, vel currens. Arabs, equus καλπάζων. Syrus, equus subsultans (malè Gabriel, equus anhelans: Syrum enim a naphaidem est, quod . . . naphaza, R. & Z. permutatis, Arabicum quod in illis linguis frequens) Chaldaus YSIDO IDID equi saltantes, ut ferem. li. 27. Equi eorum YDIDO salientes instar locustae. Et Jud. v. 22. Illorum equorum ungulae excussae sunt PIDD MTI RNVBD propter saltum, ad quem is eos excitabat. Fallor, an, radicalium ordine permutato, pro τι dictum 77, unde Arabicum 2, Alcamus, τα φυγαι (2 δαι ἐνν οἱ μοιε Equus ungulis terram verberavit, aut mea), dius fuit inter saltum & incessum. Insulas circa Epirum olim tenuisse Phoenices alibi docuimus. Ab iisdem fortasse dicta fuit Epirus: non quia ἥπειρος terra continens, nihil enim hic singulare; sed quia terra OQ abirim, id est, equorum, & boum. De equis notum illud Poëtae libro primo Georg. India mittit ebur, molles sua thura Sabaei At Chalybes nudi ferrum, viros aque Pontus Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum. Et libro tertio Georg. Et patriam Epirum referat Et Gratii, ferè in fine Cynegetici, Quis Chaonias contendere contra Ausit, vix meritâ quas signat Achaia palmâ Chaonias (equas) id est, Epiroticas. Chaonia enim

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
