# Hierozoicon. Vol. 1 154.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 154.1 to 154.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/154.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/154.1

διὰ τὸ μὴ δύνασθαι ἂν ἐφικίσθαι καθήμενος Epiroticae boves ma gnae foegulae mulgentur ex utraque mamma lactis amphiram cum dimidia: rectus stat, qui mulget, aut parùm inclinatus; quia sedens ad ubera non posset attingere. Proinde Hecataeus apud Arrianum, lib. 2. Anabaseos, asserit circa Epiri Ambraciam, & Amphilochum regnâsse Geryonem, & indè Herculem boves abegisse Quò pertinet, quòd in Epiro boves praegrandes, Λαεινοì dicti, credebantur ex illorum esse genere, quos abegerat Hercules, & à bubulco Larino, Herculis abigeo, traxisse nomen. De his vide Athenaeum libro nono, & Suidam in Λαεινοὶ βδες, ubi citatur Poëta vetus Lycus Rheginus, Lyeophronis pater. Vide item Aristophanis Scholiastem in Aves, (h) Tretzem, () Apostolium, &c. Nec enim vacat his immorari. III. Tertiò, quamvis Hebraeum nomen OW, paras, equitem ubique reddant Interpretes ferè quotquot sunt, tamen valde verissimile est, quod observavit Ludovicus de Dieu, ὁ μακαείτης, etiam D, paras, alicubi pro equo supharas, quo Aethiopes mi, ut Arabicum (quys quoque utuntur. Sic 1 Sam. viii. 11. Filios vestros capiet, & ponet sibi OTI ima in curribus, & equis suis. Ita meliùs cohaeret, quàm si dicas, & equitibus. Et 2 Sam. i. 6. Et ecce currus, S DI QVA! & domini equorum assequuti sunt cum. Domini equorum, id est, equites; quomodo Vulgatus, & Syrus, & Arabs hic rectè habent. At domini equitum essent ἵππαρχοι, ut Seniores exponunt, quod videtur alienum. Rursus Es. XII. 7. CDI IOE 2 currus est duorum equorum, id est, biga, non duorum equitum. Res clarior ex versu nono, ubi DDD DE ON 277 ad verbum significat currum viri duorum equorum, id est, bigam virilem. Neque enim dixeris currum viri duorum equitum. Et Es. xxviii. 28. ubi de tritura frumenti sic Propheta, προ R) VDI, Et equis suis agricola non conteret illud: equis, inquam, non equitibus. Alludit enim ad morem triturandi, de quo Varro, De re rust. lib. 1. cap. 52. E spicis in aream (oportet) excuti grana, quod fit apud alios jumentis junctis, & tribulo, &c.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
