Latin
154.5 to 154.6
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 154.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Apud alios exteritur grege jumentorum inacto, &ibi agitato perticis, quòd ungulis è spica exteruntur grapharas dina. Equum Arabes Cos, ci volunt à rapiλο! endo ole quasi terram rapiat velocitate incessus sui. Ita habetur in libro Damir. Neque verò equus incommodè dicitur rapere terram. Ita enim Martialis ad Priscum, Parciùs utaris, moneo, rapiente veredo. Et Poëta lib. 5. Aen. signoque, repentè Corripiunt spatia, auditoItaque vel à rapiendo phaeras, vel ab Heequus Arab. dictus est (juys braeo D, paras, quod primò equitem, deinde etiam equum significaverit καταχρηστικως, ut in illo Poëtae lib. 3. Georg equitem docuêre sub armis Insultare solo, &gressus glomerare superbos. Ad quem locum Servius; Equitem, id est, equum: nam pro equo rectorem posuit. Et Macrobius, Saturnal. lib. 6. cap. 9. Omnes antiqui Scriptores, ut hominem equi insidentem, ita &equum, cùm portaret hominem, equiem vocaverunt: &equitate non hominem tantùm, sed equum quoque dixerunt. Ennius libro Annalium 7. ait, Denique Denique vi magna quadrupes eques, atque elephanti Projiciunt sese. Quae ille sumpsit ex Gellio lib. 18. cap. 5.