Latin
16.1 to 16.3
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 16.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Interim Chaldaeum verbum tu necbar non est quod volunt Lexicographi, mactare oves &boves mactatione a naso inchoata, sed cultro in summum pectus adacto prope jugulum, ut Arabicum &nachara. Leonis &ursi vi manus 1 Sam. 17. 37. est pes anterior. A qua phrasi non abhorrent Graeci &Romani scriptores. De hippopotamo legitur Job. 40. 12. Nervi femorum ejus perplexi vel cancellati sunt. Femora sunt Hebraice corma pechadim, quâ voce alii testiculos, alii territationes intelligunt. Sed pro femoribus sumi probamus ex Arabibus &Syris. Itaque si in Chaldaea paraphrasi Levit. 21. 20. pari pechadin sunt testiculi, ita usurpatur haec vox καταχρηστικῶς, plane ut vulgata 77 jeret, quae cum proprie femur sonet, tamen ab Hebraeis passim sumitur pro τὰ γεννηηκῷ μοείν. Nervos autem femorum perplexos aut cancellatos habere magni roboris indicium est. Sic Tritanum gladiatorem eximiis viribus, filiumque ejus Pompeii militem post Varronem scribit Plinius rectos &transversos cancellatim toto corpore habuisse nervos, in brachiis etiam manibusque prodigios à virium relatione. Idem habes apud Solinum. Meminit quoque Vopiscus in Firmo. Job 41. 14. de Leviathane dictum tori carnis ejus cohaerent, seu musculorum eminentiae. Ad verbum thon procidua. Ita Graece πεποτῆς prociduus is dicitur cui pars aliqua corporis plus aequo eminet. Vir doctus qui melandrya reddidit, videtur nescivisse quid proprie sint melandrya. Spina dorsi Hebraeis, Chaldaeis &Arabibus est io. Et in extrema spina coccyx cui cauda adhaeret xv Levit. LA geminatis radicalibus. Et Arabice C Cauda in reliquis animantibus an zanab dicitur, sed in ove vt alia Levit. 7. 3. Et cauda illa crassior significatur, cui necesse est plostellum subjici, ut ovis trahat quod ferre non potest. Sic lobus auris, qui in homine est tu, in ove dicitur ra bedal Amos. 3. 12. Hinc in paraphrasi los proprie lana est ovis, ut Chald. any ajin &tsade de more permutatis.