Latin
16.8 to 16.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 16.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Unde liquido constat omentum significari. Nec τῶν ἐσραιζόντων quisquam est qui sciat quid differant ap keba Deut. 18. 3. &non cheres Jerem. 51. 34. Neque ipsi sciremus, nisi Arabes nios docuissent, illo lactentis adhuc, hoc ablactati animalis ventriculum significari. Graeci a perficiendo utrumque vocant ὄνυστειν, quia cibi digestio in prioribus ventriculis solum affecta, in isto completur &perficitur. ei nonnullis est avium ventriculus, sed quam vere nescio: Cum videatur ubique pro pluma sumi. Nec constat satis quid proprie sint Hebr. 1700 &Gr. ἰξύες. Nos utrâque voce probamus lumbos significari. Et Job. 15. 27. me pima esse πμολὴν pinguedinem. Et non peder passim in Levitico esse victimae adipem a carne separatum, qui superinjicitur parti nuper abscissae, ut facilius ardeat. Itaque a non parad quod separare est, an peder deduci videtur per metathesim. In animalium actionibus hoc primum occurrit quod 2 Sam. 6. 6. wun scametu boves qui arcam Dei plaustro vehebant. Et plane incertum quid sit nono scametu, quia nusquam alibi occurrit, &inter interpretes nullibi dissensus major est.