# Hierozoicon. Vol. 1 16.8-9

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 16.8 to 16.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/16.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/16.8

Unde liquido constat omentum significari. Nec τῶν ἐσραιζόντων quisquam est qui sciat quid differant ap keba Deut. 18. 3. & non cheres Jerem. 51. 34. Neque ipsi sciremus, nisi Arabes nios docuissent, illo lactentis adhuc, hoc ablactati animalis ventriculum significari. Graeci a perficiendo utrumque vocant ὄνυστειν, quia cibi digestio in prioribus ventriculis solum affecta, in isto completur & perficitur. ei nonnullis est avium ventriculus, sed quam vere nescio: Cum videatur ubique pro pluma sumi. Nec constat satis quid proprie sint Hebr. 1700 & Gr. ἰξύες. Nos utrâque voce probamus lumbos significari. Et Job. 15. 27. me pima esse πμολὴν pinguedinem. Et non peder passim in Levitico esse victimae adipem a carne separatum, qui superinjicitur parti nuper abscissae, ut facilius ardeat. Itaque a non parad quod separare est, an peder deduci videtur per metathesim. In animalium actionibus hoc primum occurrit quod 2 Sam. 6. 6. wun scametu boves qui arcam Dei plaustro vehebant. Et plane incertum quid sit nono scametu, quia nusquam alibi occurrit, & inter interpretes nullibi dissensus major est.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
