# Hierozoicon. Vol. 1 165

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/165

se Argis refert, haud credibili pulchritudine, vigoreque & colore exuberantissimo. Quem colorem nos, sicuti dixi vuniceum, Graeci partim φοινικι, alii σπάδικα appellant, quoniam palmae termes ex arbore cum fructu avulsus ipadix dicitur. Et fortasse indidem badius, pro baidius. Nam BAI (l) Aegyptiis hodieque est palmae ra mus, unde βαῖς, & βεῖον Graecè. Prius est in Hesychio posterius Job. xii. 13. & 1 Macchab. xiii. 51. Nè porrò mirum videatur equos ejusdem quadrigae à Zacharia describi D717 varios, & DXIDN rubros, vel phoeniceos: etiam in Eumeli quadriga Euripides (m) describit τοὺς μὲν μέσες ζυγίους λευκοστίκτῳ τριχὶ βαλίους, τοὺς δʼ ἔξω συιραφόρους, ἀντήρεις καμπαῖσι δρόμων πυῤῥοτριχας, medios quidem jugales equos pilo albis maculis distincto varios, funales verò, extra jugum oppositos flexibus cursuum, rufis pilis insignes. Neque enim it hodiè, in equo quadrij ugo funales equi precedebant subsequentibus jugalibus: sed in medio duo jugale ibant, & ad latera duo funales utrimque erant lore adnexi, ita ut equi quatuor aequatâ fronte procederent. Olim quidem omnes jugarii erant. Sed primus Clisthenes Sicyonius tantùm medios jugavit, iisque singulos ex utraque parte simplici vinculo applicuit, quo Graeci σειρατόρος, Latini lunarios vocant. Haec Isido rus Orig. lib. 18. cap. 35. Equis igitur in Eumeli currum sic dispositis, medii quidem varii erant, extremi verò rufi. At Cleosthenis, de quo modò, (vicit is funalium equorum unus Olympiacis Olympiade XXVI & jugalium unus varius: erat phoeniceus, alter niger, quod ex illorum nominibus colligere est, ut apud Pausaniam extant. Ἐπγέγραπται δὲ καὶ τῶν ἵππων τὰ ὀνόματα, Φοίνιξ, καὶ Κόραξ, ἑκατέρωθεν δὲ οι παρὰ ζυγὸν κατὰ μὲν διξιὰ Κνακίας, ἐν δὲ τῇ ἀριστερᾳ Σάμος. Vides e quatuor equis in eadem quadriga unum à Samo pa tria nomen traxisse, reliquos à coloribus, iisque diversissimis

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
