# Hierozoicon. Vol. 1 169.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 169.1 to 169.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/169.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/169.1

– croceo velatur amictu. Festus, Velati appellabantur vestiti. Neque obscurum est, cur juba dicatur C, raama. Verbum enim Sraam, Syris non solùm tonare, sed & altum esse significat, ut vulgare S, &, in Aphel, extollere; &, in Ethpael, efferre se. Hinc Hierosolymitana Paraphrasis Gen. XXXIX. 15. Op ΓDVN Cùm sustuli, vocem meam. Et Exod. xiv. 16. Extolle viream tuam. Et Num. XXII. S Et sustulit Moses manus suas. Sed & Prov. XXIV. 7. DVVD NNOMARO Extollit se stultus in sapientia. Proinde juba & dicta est à situ, quomodo Graeè λοφρίη, quia est ἐν τῷ λόρῳ, in vertice, id est, in summa parte colli, & capitis. Hinc in Herodoto (f) pro equi juba λορίὴν ἐππν legas. Et Graecos quidem Interpretes sic accepisse Jebi locum vero consentaneum! est. Habent enim, Ἐνέδυσας τραχίλῳ ἀὑτοῦ φόβον; In duistine collo ejus timorem? Quae versio cum sit absona, neque vox ρόβον ullo modo Hebraeam exprimat, neque ad sensum quidquam faciat: alterutrum fatendum est, aut pro à Graecos legisse? id est, tremorem, vel timorem aut versionem esse corruptam, &, levi mutatiunculâ, pro ρόβον, legendum ρόβην, id est, jubam. Nempe etiam ρόςη equi, vel leonis, est juba, & in genere coma quaevis, παρὰ τὸ φοβερὲς εται τὸς κομῶνται, quia comati sunt terribiliores, si creditur Etymologo. Unde etiam φόζη dicitur jubatus culmus in milio, panico, oryzâ, &c. Theophrastus, (g) Ta ἐν χερδροτὰ λοβὸν ἔχει, τὰ δὲ κιγχρώδη φοζὴν Legumina quidem siliquam ferunt; quae verò sunt miliacei generis, jubam. Lobam reddit Plinius lib. 18. cap. 7 & docti fobam emendant. Quidni potiùs jubam, cùm foba vox Latina non sit? Sed & in Syro Interprete Θς. Καὶ CO Et induisne tu collum ejus armis? Cùm, L. q id est, armorum, mentio ibi sit ἀπροεδόνυσος, fallor, aut unius literae mutatione pro LLi, scribendum LLAS, id est, coma. Nempe R32 pro pilo, vel coma, usurpatur à Chaldaeo Paraphraste Jud. XX. 16. Job. IX. 17. Es. xi. 13. & in Valmude passim. Denique parùm est verissimile lobum in tam graphica insignis equi descriptione jubae non meminisse, cùm & res sit valde obvia, & vix unquam à Poëtis omissa, qui in hoc argumento versantur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
