Latin
17.5 to 17.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 17.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
legitur equus terram absorbere quam cursu emetitur, verba sunt: Cum motione &concussione von NDI sorbet terram. Non me latet alios reddere fodit terram. Inter quos Bootius haec verba negat posse aliter accipi. Quasi campum quem decurrit equus sorbere dici nequeat absque immani ἀκνοιλογίᾳ, quamque nemo sanus usurpet. Sed illum fugit ratio, cum haec sit Arabum notissima phrasis, e quorum numero Job fuit. Nec multo aliter loqui Romanos poetas aliquot exemplis probamus. Et quod rei caput est vni gama in fodiendi notione nusquam occurrit. Sed sorbere significat tam apud sacros scriptores quam apud paraphrastas &Talmudicos. Unde Afrum gumia pro sorbillone extat apud Lucilium, Varronem, Festum, Apuleium &alios. Jerem. 8. 6. describitur equus annona num exundans in praelium, vel qui praeceps fertur torrentis instar. Quod Syrum recte reddidisse ex Theodoreto &Hebraeis probamus. Sed Syri mentem non assecutus est Gabriel. a Sam. 16. 2. Asini sunt pro familia regis ad equitandum –&ad pugnandum juxta ri Retib. Pro quo Hebraei legi volunt enim &panis, quod sequuntur interpretes, quasi asinos ad pugnam fuisse adhibitos non sit verissimile. Fuisse tamen populos qui ex asinis pugnarent, quomodo nos ex equis, tradunt idonei scriptores. Cant. 4. 1. &6. 4. capilli sponsae cum conferuntur caprarum pilis obio quae galesu ex Galaad aut ex monte Galaad, quaeritur quid sit galesu. Et vi aliis apparere aut emicare est, aliis aspicere aut prospectare, aliis detenderi, aliis poliri &comi, aliis denique ascendere. Quae vera demum est interpretatio. Quod probamus cum ex Graecis, Syro &Hieronymo, qui sic reddunt, tum ex variis hujus notionis vestigiis in Chaldaismo &Arabismo. Nec est quod quis objiciat capras ex monte Galaad non ascendere, sed descendere. Manifesta enim est trajectio in Solomonis verbis, quae hoc ordine legenda sunt: Capillitium tuum est ut (pili) gregis caprarum è monte Galaad, quae ascendunt, supple ad illum montem. In quo ascensu harum pili longiores sunt in naturali situ, &eminus conspiciuntur. Quamvis inua sit dispellere, tamen Ezek. 34. 4. 16. ran de ove non tam dispulsam quam errantem sonat. Ut Es. 13. 14. caprea nino &ovis, est caprea &ovis errans. Et Deut. 22. 1.