# Hierozoicon. Vol. 1 175-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/175-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/175-4

In Caesare, lib. 23. De bello Civili, Scipionis tum Pompeiani equites circa Haliacmonem, Macedoniae fluvium, missi ad explorandum iter Domitii, senserunt in insidias se incidisse, ex fremitu equorum illat à suspicione. Fre mentes autem equi quàm hostibus sunt terribiles, tam jucundum amicis exhibent spectaculum. Ac proinde praefectum equitum docet Xenophen, quomodo agmen in pompa sit deducendum, ut ἀθρόον τὸ ἐρύαγμα, καὶ τὸ φύσημα τῶν ἵππων συμπαρέσοιτο, ὥστε οὖ μόνον αὐτὸς, ἀλλὰ πάντες ὅσοι συν. ταρεπομενοι ὐξιοθέατοι ἂν φάίνοιντο, frequens equorum fremitus, & status consequatur, ita ut non ipse salus, sed & comites, quotquot sunt, maximè visendes se praebeant. Fodit in valle) Febr. Fediunt in valle phy Quae numeri est Enallage Hebraeis familiaris. Maximè, cum quod de uno dicitur extenditur ad plures, ut hic egri nomine significantur equi nobiles, & bellicosi, quotquot sunt. Sic Ps. xiv. 1. Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. Corrupti sunt, &c.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
