# Hierozoicon. Vol. 1 176

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/176

Ideò mutatur numerus; quia de singulari homine res non est, sed de pluribus. Alii fodiunt in valle, supple pedes ejus Ita R. Levi, Aben Ezra, Munsterus, Mercerus, innius, alii, sed sine exemplo paris ἐλλείψεως. R. Selomo 172 fodiunt, id est, explorant, quomodo sumitur Deut. i. 22. & ad equites refert, qui in vallibus insidiantur; quod videtur longè petitum. Omnino de equis agitur, qui, si sunt animosi, ungulae crebro motu terram fodiunt, atque atterunt. Chrysostomus, To ποδι κατακροαίνων τὴν γὴν, γαυρίᾳ, καὶ ὀρυάττεσαι Pede terram feriens, exultat, &, fremit. Κατακρραίνων pro κατακροῦων, ut in Homero κροαίνων Iliad. σ. & 15. sed de equo currente, Δεσμὸν ἀποῤῥῆξας θείει πιδίοιο κροαίνων, Currit, & abruptis campum ferit ungula vinc lis. Quod Oppianus imitatus sic habet lib. 1. Cyneg. Qυντεροισι πόδεσσι κρραίνοντες πεδίοισω Immensum feriens velocior ungula campum. At Job currentem equum non describit, sed stantem; qui, quietis impatiens, vel unius, vel plurium pedum jugi motu campum ferit. Quomodo Apollonius lib. 3. Argonaut. ὡς δʼ ὅτʼ ἀρητος ἐππος, ἑολδόμενος πολέμοιο Σκαρθμῷ ἐπιχρεμέθων κρούει πέδον· Vt bellator equus, pugnae succensus amore, Hinnit, humumque gravi pulsat pede. Et Smyrnaeus lib.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
