Latin
180
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 180
Unproofread scanNot analysed yet
Inque truces armare feras; quia cominùs audenOccursare armis, mediosque irrumpere in hostes. Ubi illud ὅπλοις ἀντιάαν, armis occursare, Jobi not solùm mentem sed &ipsa verba meliùs exprimit quàm factum est à quoquam veterum interpretum, quorum plerique cespitârunt in re facili. Syrus hic habet L, Laκῥοιὰ Θ, &ex eo A τανι Σεν lll d Exit in viam cum armis. Quae portentosa est versio &à textu dissidet δὲς διὰ πασων. Sed geminus est error: unus in scriba, qui ex l. 230, in occursum, fecit [ωδος, in viam; proinde hoc corrigendum: ut in eodem versu EC, pro quod jam monui. Alter est error in in terprete, qui equum prodire dixit in occursum cum armis; quasi agatur de armis equi, cum Job equum prodire dicat in occursum armorum, quae scilicet illi opponuntur. Itaque ex pus T in occursum armorum fecit puta DE, in occursum cum armis. Chaldaeus, Egreditur in occursum Navp. 137 armorum belli, seu bellicorum; superfiuè, cùm nulla sint arma nisi bellica. Sed natus videtur error ex duplici versione: quarum una rectè reddiderat, in occursum Nar armorum, altera minùs bene, in occursum NaP belli. Quomodo PDà sumitur in loco Psal. cal. 8. po) ca xvb A. Itaque tam veteres, quàm recentiores reddunt, Obtexisti caput meum in die belli, aut in die pugnae: nempe sensu sic postulante. Quid enim aliud sit diearmorum, quàm dies belli, aut pugnae? Sed hic nihi est, quod nos cogat pos aliter interpretari, quàm vulgo, &ab armorum recepta significatione discede re. Septuaginta, verborum ordine ut suprà restituto, Ἐκπορεύεται δὲ συναντῶν βέλει, Egreditur autem occurrens telo; Phrasi non satis commodâ, ut taceam po multò latiùs patere, quàm σίλος, nam complectitur arma quaevis, coλος sola missilia. Itaque alii Graecorum interpretes ab hac versione recesse runt. Et unus reddidit, E κπορεύεται εἰς πόλεμοι Proficiscitur in bellum, ut Chaldaeus, de quo suprâ Alius, Bις ἀπάντησιν καταφράκτων, quomodo etiam Hieronymus, In occursum pergit armatis: ubi arma tis est pro armis; concretum pro abstracto. Alius item, Εις ἀπάντησιν ὅπλου, sed meliùs dixisset ὅπλων. Nam, utut Hebraeum POI sit semper Singulare, con trà quàm Latinum arma, tamen significatio ubique pluralis est. In Graecae versionis plerisque editionibus pro συναντῶν βέλει, occurrens telo, legitur συναντῶν βασιλεῖ, occurrens regi. Qui librariorum error in nonnulla exemplaria jam obrepserat aetate Chrysostomi, cujus verba sunt, Καθʼ ἕτερα δὲ τῶν ἀνιγράρων, Συναντῶν βασιλεῖ καταγιλᾷ· ἡ γὰρ διδε διακρίνειν ἀξίαν. Secundùm alia exemplaria, Regi occurrens irridet, nescit enim dignitatem discernere. Ridet pavorem) Hic quoque in multis impingunt veteres Interpretes. Septuaginta solùm habent καταγεν ᾖ, deridet verbo sequenti planè omisso. Syrus deridet fossam: Arab, item, Insignis Equi descriptio Job. XXXIX. explicata.