Latin
Cap. VIII
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 189-2
Unproofread scanNot analysed yet
verbi significatione hoc loco certant tam veteres quàm novi interpretes, &adhuc sub judice lis est. Multi enim fodere reddunt; quia alludit Chaldaeum RDI, fovea. Itaque, pro vorat terram, Pagninus, Tigurini, &funius hic habent, effodiet, vel fodit terram, &Munsterus, foveam facit in terra: ut Chaldaeus qui his praeivit, NVNA NDI TAV. Et R. Selo mo, γῆτα ronis cory, fossas faciens pedibus suis. At Hieronymus, sorbet terram; &Symmachus ὡς καταπινων, tanquam deglutiens. Ex Mercerus, Piscator. Drusius, Buxtorfius, Schindlerus, absorbet Quod sequuntur vernaculae versiones pleraeque omnes. Sed &eodem referendum, quod Seniores hic habent, ἀρανιει τὴν γὴν il fera disparoistre la terre quia quae absorbemus è conspectu eximimus: Connequens pro Antecedente. Et Syrus, &ei, currit ,currunt super terram, quia, quò equus terram sorbere dicitur, perfirabs net ad cursûs pernicitatem. Terram enim vorare dicitur, YN π πρ ἄν 17 ac si summâ velocitate, &pernicitate suà terram ebi beret. Ità Kimchius in Lexico. Et R. Levi in hunc locum INDDD N 172 VI Ità currit videatur sorbere, °lutire terram prae cursus ve hementia. Quae interpretatio tam vera est, quàm prior commentitia, quidquid obtendat Bootius, qui magno molimine conatur hanc asserere. Etsi enim No) gama, verbum sono alludat ad nomen NII cuma quo fessa significatur; tamen fodere nusquam significat. Quin NDI gama &NDI, guma, sunt voces diversae linguae, notionis, &originis. Verbum CDI, gama, merè Hebraeum est, sed nomer (l) guma, merè Chaldaeum. Aleph in B) radicale est, sed in NDII servile, &pertinet ad formam nominis sive radix sit Cla, gum, aut SD gamam; quod ultimum puto verius, quia Arabici giamma, de aquis, giumma est lacuna &verbum, et in unum colligi. At D, gama, est sorbere. Extat in Hiphil Gen. xxiv. 17. ubi Abrahae servus Rebeccae dicit, Da) Fac me sorbere, vel Da mihi sorbendum aliquantum aquae ex hydria tua. Etsi alibi non reperiatur in Sacris libris tamen significatio certa est, cum quia sermonis series docet ita reddendum, tum. quia servus ipse suame verba repetens versu 43. pro NUM habet Vpυ, Fac me bibere, vel Da mihi bibendum. Nugatur R. Aquinas, cùm exponit PNDI Cibum injice in omeum, tanquam ex sententia R. Solomonis; quia, inquit, quonb ρ λάθω γ γν τὸ τὸ τοὶ γων DSy VEN M Esau erat ita fessus, &fatigatus, ut non posset manum extendere, ut cibaret seipsum. Nugatur inquam; quia Esau non dixit VNDI, sed gryb, Gen. XXV. 30. quae vox est diversissima, ad quam haec nota pertinet. Aleph, &Ajin permuta tis, Chaldaei pro No) scribunt vb). Sic Job. XXXIX. 30. (al. 33.) in Thargum, ubi de aquila, EOS Pulli ejus sorbent sanguinem. Et Talmudici, Tractatûs De Sabbatho cap. 14. Qui dolet dentibus, von ut in vni 1 iis acetum non sorbebit. Et in Vaikra Rabba Sect. 22. Leviathar IDVDI unico haustu sorbere dicitur quidquid colligit Jorda nes mensibus duodecim.