# Hierozoicon. Vol. 1 19.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 19.1 to 19.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/19.1

orphan apud Arabes alchanthaph locusta quae coquenda deEt OLE est locusta jubata. Ut pilatur. Quin & cornutas descriannes Apocal. 9. 8. bunt quibus instar cornuum pili duo sunt in vertice. Horum autem ratione, quidni dicatur no samer, id est ὀρθόταιξ, cum eos erigit? De Locusta denique Claudianus, Horret apex capitis. Horret, id est ob ὀρθοτειχεῖ. Job. 24. 20. quod de impio dicitur ma pro alii reddunt dulcis est ei vermis, alii dulce vermi est ejus supple cadaver. Sed prius nullum habet sensum commodum. Et neutrum ferunt Hebraea verba. Omnino igitur ex Syra lingua, qua q No methak est exfugere, haec verba sunt exponenda, Exsugit eum vermis, quod sequuntur Syrus & Arabs. Quia nonon vastatio aut corruptio pro castratione videtur sumi Levit. 22. 25. Eodem Hebraei referunt quod legitur Pl. 78. 45. Misit ranam Canoni & vastavit eos, quasi ranae a Deo immissae Aegyptios castraverint. Quod est perridiculum. Quippe ranae dentes non habent, nec quicquam aliud quo in homines saevire possint. Et Aegyptii hâc plagâ mutilati improles periissent, gensque universa sic deleta fuisset & funditus exstirpata. Ranae igitur Aegyptios devastasse leguntur, id est Aegyptiorum oras, villas, domos & agros, denique quicquid illorum erat. Jeremias Thren. 4. 3. scribit etiam cete mammam educere ut lactent catulos suos. Quod a mulieribus vir eximius putat esse translatum. Cum cetorum magis sit propria quam mulierum haec mammarum eductio. Utitur enim voce ton, quae non solum educere, sed & evaginare sonat. Ceti autem papillas non esse ὀπρανεῖς observat Philosophus, quia in mammis receptae tanquam in vaginis conduntur. Unde ad suctum catulorum illas promunt, cum necesse est. Animalium propria quod attinet, quia eos galam est involvere, & a golem Pl. 139. 16. est foetus in utero & secundinis adhuc involutus. Nam quod in Epiphanii Ebionaeis γλμὴ legitur esse alica, aut similae granum nondum subactum, nusquam alibi reperitur. vo seger vocatur foetus ex utero nuper emissus, quia per partum emittitur. Chaldaeis enim & Arabibus vno verbum est emittere. Et huic synonymum non in emittendi notione ad partum refertur Job. 21. 11.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
