# Hierozoicon. Vol. 1 191-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/191-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/191-2

Quae quidem locutiones non sunt Jobi locutioni omni ex parte similes: tamen, quod nobis sufficit, hoc cum illa commune habent, quòd, ut Job terram (id est, agrum decurrendum) ab equo vorari, aut sorberi dicit, quae re verâ non sorbetur, sed à currentis conspectu ferè tam citò adimitur, quàm si re verâ sor beretur unico haustu, ita Poëtae, quos citavimus, campum consumi aiunt, & carpi, & rapi, & decrescere, non quòd re verâ id fiat, sed quia, si id fieret, vix e riperetur citiùs ex oculis intuentium. Aliud objicit Bootius, Sermonem hìc esse de equo in praelium, atque in adversos hostes vadente * quod cur su fieri minimè solet, ac proinde intempe * stivam hic esse cursus mentionem. Quo nihil dici potuit à vero alienius: cùm probare sit obvium, ex sexcentis exemplis maximorum etiam ducum, nihil in bello esse frequentius, quàm pugnas cursu aggredi Ità, Cyro Majore in Assyrios dimicaturo, δρόμου τιντ ἥρξαντο συρρείπετο δὲ καὶ πασα ἡ φάλαγξ δρόμῳ· καὶ αὐτὸς δὲ ἐ Κόρος, ἐπιλαθόμενος τοῦ βάδην, δρόμῳ ἡγεῖτο· quidam (Persarum) coeperunt currere, quos universa phalanx cursim sequebatur: quin & ipse Cyrus, omisso lente gradu, cursim ferebatur. Haec Xenophon lib. 3. Cyrop. Et lib. I. Anabaseos in praelio Cyri Minoris in fratrem Artaxerxem primo pars quaedam Graecae phalangis, Clearcho duce, ἢρξατο δρόμῳ θῶν, cursim ferri coepit: quo exemplo reliqui statim incitati, διὸν περ τῇ Ἐνναλίῳ ἐλολίζουσι, καὶ πάντες δὲ ἔθεον, tanquam Marti Enyalio canentes, pariter omnes currebant. Et lib. 4. Cardnchis eos infestantibus, οἱ Ἑλλὴνες παιανίσαντες ὅρμηται δρέμῳ ἐπ᾽ αἰτuc, Graeci Paeana canentes, cursim in eos irruerunt. Rursus in eodem libro, Οἱ πέλτασται ἀ νακράγοντες ἔθιον ἐπὶ τὸ στροατέπιδον, Peltati clamantes currebant in (Tiribali) castra. Et, in Colchos dimicatuΓi, ἀνακρατος ἔθιον, totis viribus currebant. Lib. 5. Mosynoeci, civili bello inter se divisi, in populares suος ἐκδραμόντες τρέπονται ἀυτὲς, incurrentes eos in fugan vertunt: &, hostium expeditissimi, κατατρίχοντες τοῖς λίθοις [βαλλον, procurrentes lapidibus impetebant. Libro sex. to, cùm in Bithynia pugnatum est in Pharnabazum Graeci peltati cum clamore ἔθεον δεὶ τὸς πολομίος, in hostes incurrerunt. Ita cum Agesilaus Thebanos aggressus est, & duo exercitus stadio solùm abessent, Thebani primi δρόμῳ ἐρέροντο, cursim ad pugnam fere bantur, & ἀνπεξέδραμον ἀπὸ τῆς Ἀγισιλάν φάλαγγος, Agesilai copiae vicissim incurrebant; ut Xenophon aucto est in vita Agesilai. In Marathonio praelio magna currentibus in pugnam (Graecis) alacritas animorum Pars prima. fuit, adeò ut cùm mille passus inter duas acies essent, ci tato cursu ante jactus sagittarum ad hostem venirent. Ità Justinus lib. 2. Herodotus etiam, Δρόμῳ ἱεντο ἐς τὺς βαρβάρυς· Cursu ibant in barbaros. In praelio ad Granicum, lib. 1.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
