# Hierozoicon. Vol. 1 192.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 192.1 to 192.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/192.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/192.1

Arriam, cùm intra teli jactum fuerunt, primi qui circa Alexandrum erant, & ipse Alexander, in dextro cornu constitutus, δρόμῳ ἐς τὸν ποτα μὸν ἐνέβαλλον, cursu in flumen ferebantur, ut & invasionis celeritate Persas percellerent, & citiùs ad manum venientes parùm à sagittariis laederentur. Proinde, cùm in Pharsalica pugna Pompeius suos in vestigio stantes jussisset hostium impetum sustinere, Καῖσαρ καὶ περὶ τοῦτο διαμαρτεῖν φησιν ἀυτὸν, ἀνοῆσαντα τὴν μετὰ δρόμου καὶ φοβιρὰν ἐν ἀρχῇ γενομένὴν σύῤῥαξιν, ὡς ἔν τε ταῖς πλήγαῖς βίαν προστίθησι, καὶ συνεκκάιει τὸν θυμὸν ἐκ πάντων ἀναῤῥιπιζόμενον. Caesar etiam in eo illum peccâsse dixit, ut qui nescierit invasionem, quae cum cursu fit, atque initio est terribilis, cùm ictibus, vim addere, tum animum inscendere ex omni parte excitatum. Haec Plutarchus ex Caesare, cujus verba sunt lib. 3. Civil. Pompeius suis praedixerat, ut Caesaris impetum exciperent, neve se loco moverent, aciemque ejus distrahi paterentur. Idque ad monitu C. Triarii fecisse dicebatur, ut primus excursus, visque militum infringeretur &c. & duplicato cursu Caesaris milites exanimarentur, & lassitudine conficerentur. Quod nobis quidem nulla ratione factum à Pometo videtur. Propterea quòd est quaedam animi incitatio, atque alacritas naturaliter innata omnibus, quae studio pugnae accenditur. Hanc non reprimere, sed angere Imperatores debent. Hinc apud Caesarem milites terè cursim in pugnam ruunt. Sic Belli Gall. lib. 1. Nostri acriter in hostes, signo dato, impetum fecerunt; itaque hostes repentè celeriterque procurrerunt. Et lib. 2. Subitò omnibus copiis provolarunt, &c. Item, Incredibili celeritate ad flumen decurrerunt, &c. Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra contenderunt. Et lib. 3. Hostes ex omnibus partibus, signo dato, decurrere, &c. Item. Huc magno cursu contenderunt, ut quàm minimum spatii ad se colligendos, armandosque, Romanis daretur. Et lib. 5. Quoties quae que cohors procurrerat, ab ea parte magnus hostium numerus cadebat. Et lib. 6. Germani equites eodem illo quo venerant, cursu ab decumana porta in castra irrumpere conantur. Et Civil. lib. 1. Genus erat pugna militum illorum, ut magno impetu primò procurrerent. Et lib. 2. Concurrunt equites inter se. Et lib. 3. Primus ex dextro cornu procurrit. Item Nostri milites, dato signo, cùm infestis pilis procurrissent. Item, Renovato cursu pila miserunt. Item, Equites à sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, universi procurrerunt. Item, Illi celeriter procurrerunt. Item, Tertiam aciem Caesar procurrere jussit. Et lib. 4.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
