Latin
2.1 to 2.5
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 2.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO AD. LECTOREM. NTE aliquot annos egimus de primis terrarum incolis, quorum origines in profundis tenebris mersas, &longâ vetustate obsitas eruere conati sumus, partim ex Mosis scriptis, qui in uno capite Geneseos de hoc argumento plura habet &certiora quam quotquot Graecorum supersunt aut Romanorum monumenta. His antiquas Phoenicum navigationes subjunximus, qui aliquot annorum centuriis ante Jasonem &Argonautas, per totum mare Mediterraneum coeperunt fe diffundere, &in multis Europae, Asiae &Africae locis colonias disseminare. Jam ad alios mundi incolas nos conferimus, qui licet ratione dignitatis cum hominibus nullatenus conferendi sint, eos tamen temporum antiquitate superant &sedium amplitudine. Bruta dico animalia, quae ante hominem creata sunt: Nec solum loca culta occuparunt; sed &vastissimas solitudines, &altissima maria, &campos aëris patentissimos, ne vacaret pars ulla naturae rerum. Et cum species hominum una sit, brutorum animalium species sunt prope innumerae, quarum singulae certas notas habent, &propria κοιτήμα, quibus a reliquis dignoscantur. Alia enim uni elemento tanquam glebae addicta sunt, ut pisces solis aquis, pecora &jumenta soli terrae: Aliis assignavit Deus geminum elementum, puta terram &aquam, ut amphibiis omnibus: Aliis triplex, ut anatibus, mergis &catarrhactis, quibus non solum in terra incedere, &natare in aquis, sed etiam in aëre volare datum est, &libero coelo frui. Rursus alia perfecta sunt, ut quae valent quinque sensibus, alia imperfecta, ut reptilia &insecta quaedam, quae visu, auditu vel olfactu carent. Alia item vocalia, alia muta: Et in illis fere tot vocum discrimina quot species. Moles quoque maxime dispar: Quid enim facit statura culicis ad elephantum, aut tipulae ad cetum? Et externa species, quâ distinguuntur etiam quae sunt ejusdem staturae, puta mulus &equus. Sed &alia levi &glabrâ pelle, alia scabrâ, alia pilis, alia pennis, alia conchis, alia squamis, alia corticibus vestiuntur. Nec in feris aut avibus colores minus varii quam in gemmis aut floribus.