# Hierozoicon. Vol. 1 2.1-5

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 2.1 to 2.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/2.1

PRAEFATIO AD. LECTOREM. NTE aliquot annos egimus de primis terrarum incolis, quorum origines in profundis tenebris mersas, & longâ vetustate obsitas eruere conati sumus, partim ex Mosis scriptis, qui in uno capite Geneseos de hoc argumento plura habet & certiora quam quotquot Graecorum supersunt aut Romanorum monumenta. His antiquas Phoenicum navigationes subjunximus, qui aliquot annorum centuriis ante Jasonem & Argonautas, per totum mare Mediterraneum coeperunt fe diffundere, & in multis Europae, Asiae & Africae locis colonias disseminare. Jam ad alios mundi incolas nos conferimus, qui licet ratione dignitatis cum hominibus nullatenus conferendi sint, eos tamen temporum antiquitate superant & sedium amplitudine. Bruta dico animalia, quae ante hominem creata sunt: Nec solum loca culta occuparunt; sed & vastissimas solitudines, & altissima maria, & campos aëris patentissimos, ne vacaret pars ulla naturae rerum. Et cum species hominum una sit, brutorum animalium species sunt prope innumerae, quarum singulae certas notas habent, & propria κοιτήμα, quibus a reliquis dignoscantur. Alia enim uni elemento tanquam glebae addicta sunt, ut pisces solis aquis, pecora & jumenta soli terrae: Aliis assignavit Deus geminum elementum, puta terram & aquam, ut amphibiis omnibus: Aliis triplex, ut anatibus, mergis & catarrhactis, quibus non solum in terra incedere, & natare in aquis, sed etiam in aëre volare datum est, & libero coelo frui. Rursus alia perfecta sunt, ut quae valent quinque sensibus, alia imperfecta, ut reptilia & insecta quaedam, quae visu, auditu vel olfactu carent. Alia item vocalia, alia muta: Et in illis fere tot vocum discrimina quot species. Moles quoque maxime dispar: Quid enim facit statura culicis ad elephantum, aut tipulae ad cetum? Et externa species, quâ distinguuntur etiam quae sunt ejusdem staturae, puta mulus & equus. Sed & alia levi & glabrâ pelle, alia scabrâ, alia pilis, alia pennis, alia conchis, alia squamis, alia corticibus vestiuntur. Nec in feris aut avibus colores minus varii quam in gemmis aut floribus.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
