# Hierozoicon. Vol. 1 20.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 20.5 to 20.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/20.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/20.5

achammo, & Aegyptiis κομία quod nigrum oculi sonat. Et Gen. 30. & 31. 3. cani chum nivarii colores quatuor, 1. nonakod, 2. NO talu, quorum illud punctis ger, ut Arabice interstinctum, hoc majoribus maculis aspersum sonat centonum instar qui ex pannis multicoloribus consuti sunt. Nam Non tala proprie est consuere. 3. τρy alod in crure fasciatus, albâ vel diversi coloris periscelide. 4. 7172 barud Hebraei χαλαζέμενον grandinatum explicant, seu respersum maculis albis instar grandinis, quae Hebr. 772 barad dicitur. Sed Syri rubro & albo distinctum, & Arabes nigro & albo per lineas striatum. Quomodo Hebraeos usurpasse non puto, quia E quibus tamen nonnulli fuere conua barudim, ut ex Zacharia constat. Is tales equi nulli sunt. nimirum sex equorum censet colores, quorum tres notissimi, et rufus, 127 albus, & 10 niger. Sed tres alii valde ambigui, 1. pron saruk, quem Selomo & Kimchius sibi ignotum esse fatentur, nos gilvum seu flavum esse conjectamus, quia in Prophetarum scriptis color est equis, vino & lino crudo communis ab albo & rufo diversus. 2. vna barud de quo jam actum. 3. De amuts idem qui von chamuts seu ἐξύς, acutus color, id est purpureus vel puniceus, quem in equo spadicem vocant. Is a vulgari rubro vel rufo plurimum differt, quia est multo excitatior. Asinos in Oriente plerumque rubere jam monuimus. Debora tamen in Cantico Jud. 5. 10. commendat muni asinas candidas, vel si sequimur Arabes, rubro & albo distinctas. Elephantes quoque observavimus a colore fusco dici Santo senhabim pro campo sentahabim, qui idem bubalorum color est. Et Jerem. 13. 23. pardi maculae vocantur innavan chabarburoth quia lividae. Pro quo Chaldaeus habet inopo mbo scutula recamationis ejus, si verbo datur venia. Scutula quo sensu veteres scutulatas vestes dixerunt & scutulatos equos. Et recamatio est opus Phrygionicum. Sic Ezek. 17. 3. asterias aquila describitur magnis alis & impen rekama, id est Phrygionico opere, interstinctis. Quo sensu Itali & Hispani hodieque hanc vocem usurpant. Ita Huc quoque referenda quaecunque ex animalibus vere prodeunt, vel prodire creduntur. ohn chalab lac, & an cheleb adipem in aliquot Scripturae locis promiscue sumi probamus, quia iisdem scribuntur literis.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
