Latin
20.9 to 20.10
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 20.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
non chemea butyrum est tam ex ovillo &caprino quam ex bubulo lacte confectum Es. 7. 21. 22. Quod a Dioscoride observatum immerito carpit Galenus. Dicitur autem Um chechama de lacte condensari significat, ut ex Arabibus scimus. In Cypro vocabatur ἔλρος mea quia &a Phoenicio bovis nomine alpha vel eleph. Caseus iras gebina vocatur Job. 10. 10. quia vi gibben est coagulare. Et ex an sapha percolare apa rogo saphoth bakar sunt casci bovis. 2 Sam. 17. 29. Pro quo Graeci σαρὼθ βοῶν, Hebraeam vocem nude exscribentes, quia non intellexerunt. At iisdem 1 Sam. 17. 18. gram charitse sunt τρυραλίδες, id est Hesychio interprete τὰ τμήματα τοῦ ἀταλοῦ τυροῦ mollis casei segmenta. Neque aliud gin, quia vim est exscindere. Apum opera mel &cera sunt. Illud man debas aequivoco nomine appellatur, quo dactylos etiam significari Hebraei asserunt, &probant ex Levit. 2. 11. Deut. 8. 8. &2 Paral. 31. 5. Nempe ex calcatis dactylis plurimum mellis emitti, vulgari melle non multo deterius, Josephus in Jerichuntinae vallis descriptione diserte asserit. Nec dissimilia tradunt Josephus Indus cap. 138. Et e recentioribus Baumgartenus peregrinationum suarum lib. 2. cap. 11. Arabes autem, quibus vulgadibi vel dibis appellant, nomine ex Hebraeo deducto.