# Hierozoicon. Vol. 1 20.9-10

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 20.9 to 20.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/20.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/20.9

non chemea butyrum est tam ex ovillo & caprino quam ex bubulo lacte confectum Es. 7. 21. 22. Quod a Dioscoride observatum immerito carpit Galenus. Dicitur autem Um chechama de lacte condensari significat, ut ex Arabibus scimus. In Cypro vocabatur ἔλρος mea quia & a Phoenicio bovis nomine alpha vel eleph. Caseus iras gebina vocatur Job. 10. 10. quia vi gibben est coagulare. Et ex an sapha percolare apa rogo saphoth bakar sunt casci bovis. 2 Sam. 17. 29. Pro quo Graeci σαρὼθ βοῶν, Hebraeam vocem nude exscribentes, quia non intellexerunt. At iisdem 1 Sam. 17. 18. gram charitse sunt τρυραλίδες, id est Hesychio interprete τὰ τμήματα τοῦ ἀταλοῦ τυροῦ mollis casei segmenta. Neque aliud gin, quia vim est exscindere. Apum opera mel & cera sunt. Illud man debas aequivoco nomine appellatur, quo dactylos etiam significari Hebraei asserunt, & probant ex Levit. 2. 11. Deut. 8. 8. & 2 Paral. 31. 5. Nempe ex calcatis dactylis plurimum mellis emitti, vulgari melle non multo deterius, Josephus in Jerichuntinae vallis descriptione diserte asserit. Nec dissimilia tradunt Josephus Indus cap. 138. Et e recentioribus Baumgartenus peregrinationum suarum lib. 2. cap. 11. Arabes autem, quibus vulgadibi vel dibis appellant, nomine ex Hebraeo deducto.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
