# Hierozoicon. Vol. 1 21.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 21.5 to 21.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/21.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/21.5

Est & margaritarum tertium nomen OBUB peninim utroque usitatius, ad quem alludunt πίννα, τίνωσις, πινικὸν, vel πιννικὸν, & τίννινος λίθος pro margarita. Et id ipsum esse evin peninim vel ex eo constat quod cum in Jobo & Proverbiis inter res pretiosissimas censeantur aliquoties, semper plurali numero occurrunt. Quia margaritae plures conseri solent in armillis & monilibus. Et ut reliqua taceam, cum quo extractio sapientiae praefertur extractioni τῶν peninim Job. 28. 18. quis non videt sic alludi ad modum quo margaritae ex mari extrahuntur? Neque enim gemmas reperias aut ex maris abyssis aut ex terrae penetralibus simili modo extrahi. Sed in re clara interpretes ideo caecutierunt, quia de Nazaraeis dicitur Thren. 4. 7. Danino coxy ove corpore rubuerunt plus quam peninim. Inde scilicet collegerunt peninim non esse margaritas, quae a candore commendantur, sed rubrae gemmae aliquod genus, puta carbunculum, sardium, amethystum, alabandicum. At ibi loci S rubere non est, sed summe candere. Praecedit enim in eodem versu, nive puriores fuerunt, & lacte candidiores; quibus haec non cohaerebunt, corpore rubuerunt plus quam peninim, nisi ad candorem referantur. Neque enim potest idem corpus candere nivis & lactis instar, & in modum carbunculi rubere. Et ne putetur novum hoc loquendi genus, Levit. 13. 19. lepra describitur a DO alba ruberrima, id est summe candida. Et Cant. 5. 10. sponsus legitur esse D rix candidus & ruber, id est eximie candidus. Poëtae quoque purpurea vocant quae sunt summe candida, puta nivem & cygnos. Denique sal adama Arabice candere est, non rubere ut Hebraice. Etiam e mari eliciuntur inans argaman & Non thecheleth, quorum illud purpuram, hoc hyacinthum reddunt veteres. Prius rubri aut amethystini, posterius est coerulei coloris. nivit argaman in quo argavam mutant Chaldaei, Syri, Persae & Arabes. Utrumque factum ex nunvit aramgavan, quasi Syriae colorem dicas. IOIN argaman per metathesin, & jure argavan per elisionem literae M. Purpura Syrius color dicitur, quia Tyrus & Babylonia, ubi purpura olim reperta est, vel pars erant Syriae, vel appendices. Ad IDIN argaman alludere nonnulli putant ἀμόργὴ herbam flore purpureo quae insulae Amorgo nomen fecit. Et ad in argavan Graecum ῥῆγος vel ῥέγος pro amictu purpureo. Hebraei 1099 thecheleth elici dicunt ex sanguine et puri chilzon. Quod nomen utut ad omnem cochleam generale, hîc ad conchylium proprie pertinet, cujus sanguini tribuit Plinius colorem austerum in glauco, & irascenti mari similem.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
