Latin
22.5 to 22.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 22.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed idem sui oblitus reddit almaba, id est crystallum Ezek. 1. 27. &8. 1. Nempe ἤλεκτρον apud veteres non solum succinum, sed &crystallum significavit, ut ex Avieno probamus, &Aristophanis scholiaste. Sed ad neutrum pertinet descriptio in hasmal quam habet Ezechiel. Hasmal enim in igne lucet Ezek. 1. 4. At succini in ignem conjecti fulgor statim obscuratur. Et quamprimum flammam concipit, tota materies in picem aut resinam lentescit. Crystallum quoque in igne fuliginem contrahit. Itaque ut basmal in Hebraeo textu, ita in versionibus electrum aliud significat, auri scilicet mixturam cum diverso metallo. Interim hasmal &electrum prorsus idem esse non puto. Nam ἤλεκτρον proprie dicitur, cum auri quatuor partibus miscetur argenti quinta, sive haec mistio sit naturalis, aut arte fiat. Sed hasmal videtur potius ex aere &auro esse conflatum, atque ipsum nomen hoc indicare. Cum aes Chaldaice sit ons nebas, &aurum Non melal, unde primo ononis nehasmelal, deinde mori hasmal factum, voce utrimque decurtatâ. Hasmal igitur proprie est χαλκοχρυσίον, metallum ex auro &aere constans. Vel si mavis aes aurum pretio exaequans, aut colore referens, ut χαλκὸς χρυσοειδὴς de quo meminit Diodorus. Hujus sunt quinque species, 1. Aes Persicum seu Indicum ex quo duo vasa Deo consecrata Esdr. 8. 27. Et Darii batiacae, quae ab aureis solo olfactu dignoscebantur. 2. Aes coronarium, quod Graeci χλοβάρον vocant. 3. Pyropum. 4. Corinthium aes. 5. Aurichalcum, si ex auro &aere vere constitit, ut ex Romanis scriptoribus quidam asserunt. Quibus Hesychius fere concinens, Ορείχαλκος, inquit, χαλκὸς χυσῷ ἐοικώς. Obsessâ Samariâ cum gravis fames esset in urbe, legitur 2 Reg. 6. 25. quartam partem cabi Sini chirionim, id est logum seu mensuram sex ovorum, stercoris columbarum, venisse quinque argenteis, id est novem circiter libris nostrae monetae. Ad quem locum quaeritur cur mensura tantula rei tam vilis, nempe columbini stercoris, tanti venerit, &in quem usum fuerit comparata.