Latin
229.1 to 229.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 229.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et in quibusdam sacrificiis injuges hostiae immolabantur id est, quae sub jugo nunquam fuerunt. Sic apud Fulgen tium Manilius Chrestus in libro quem de Deorum hymnis scripsit, ait Minervae injuges boves sacrificari Et Macrobius Saturnal. lib. 2. cap. 5. Virgilium ob servat harum hostiarum sic meminisse Aen. 6. Hunc grege de int acto septem mactare juvenco, Praestiterit, totidem lectas de more bidentes. Et, ut injuges evidentiùs exprimeret, adjecisse &in tacta totidem cervice juvencas Addunt in eo latêre mysterium, &Christum ita signi nificâsse sibi parere etiam quae maximè sunt indomita Solutum eum (vel, ut Matthaeus, solutos eos) adducite: &si quis roget cur solvatis, ita illi dicetis; Dominus eo (Matth. iis) opus habet. Addit Marcus, Kaἐυθέως ἀυτὸν ἀποστελοι ὅδι &Matthans, Ευθέωω δὲ ἀποστελεῖ ἀυτὸς· quod Beza reddit, Et statim remitter eos, nempe Christus. Malim, Et statim dimittet eos nempe asinorum dominus, vel quisquis rogaverit quorsum illos solvatis. Dimittet, inquam, cùm resciverit his egere Christum Dominum. Cujus Prophetiae complementum etiam in aliis, sed potissimùm in Marco vide. Huc facit, quòd ἀποστέλλειν apud Sacros Scriptores (ubi vox occurrit plus quàm centies) semper est mittere vel dimittere. Sed remittere est ἀναπέμποιν. Sic Luc. xxiii. 7. Ανέπομεον ἀυτὸν πρὸς Ἡρώδὴν, Remisit cum ad Herodem. Et ejusdem capitis versu 11. Ανέπεμψεν ἀυτὸν τῷ Πιλάτῳ, Remisit cum Pilato. Et versu 15. Ανέπεμτα γὰρ ὕμας πρὸς ἀυτὸν, Vos enim ad illum remisi. Et Philem. xii. Ον ἀνεπομψα, Quem remisi Profecti autem qui missi fuerant (ait Lucas) invenerunt ut Christus eis dixerat. Id est, juxta Matthaeum, asinam cum pullo. Quamvis alii pulli solius meminerint; quâ de causa jam diximus. Itaque hic habet Marcus, Invenerunt pullum ligatum ad portam foris ἐπὶ τοῦ ἀμφόδου, id est, in bivio, si Vulgatum sequi mur, &Erasmum, &Bezam, &Genevenses Interpre tes. At Syrus meliùs LOQRO in plateq, vel in vico Et Ajuxta viam.