# Hierozoicon. Vol. 1 229.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 229.5 to 229.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/229.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/229.5

Neque enim rabs, nostra quidquam interest scire, an locus, in quo repertus est pullus, bivius fuerit, aut trivius, aut quadrivius. Sufficit, si sciamus in medio vico repertum ad pagi portam, vel ingressum, prout praedixerat Christus ἐν ἢ εισπορεόμενοι ἀρήσετι πωλον, in quem pagum ingredientes pullum invenietis Propriè τὸ ἄμροδον, vel ἢ ἄμοιδος, est pagi, vel urbis vicus, Gall. une rue. Suidas, Ἀρροδον, διόδον, ῥύμεν Hesychius, Aμροδα, αἱ ῥύμαι, ἀγυαὶ, διοδοι. Et Pollux, postquàm vicos urbium ἀγυὰς vocari observavit à Xenophonte, & Homero, Ταῦτα δὲ καὶ ἀμφοδά σειν δρεῖν κικλημένα Hos etiam ἄμφοδα vocari reverire est. Atque ex Aristophane, & Hyperide id probat. Et Glossa rium vetus Stephani, Vicus, ἄμφροδος, ῥύμη, &c. Qui de hac re plura desiderat, Casaubonum legat in Athenaeum lib. 12. cap. 10. Ubi τὰς ἀμοόδης pro vicis urbi. um usurpari videbis ab (c) Epiphaenio, (d) Galeno, (e) Procopio. Quamvis in Glossis magister pagi sit ἀμφοδάρχης. pergit Lucas: Pullum autem cùm solverent, dixe runt eis domini ejus (Marcus quidam adstantium, neme domini, qui fortè adstabant) Quare solvitis pullum? Syrus expressius, oc Q hunc pullum Illi autem dixerunt, Dominus eo eget. Marcus, Dixerunt illis, prout Jesus praeceperat, Et illi eos dimiserunt. Ità impletum est quidque à Christo fuerat praedictum Quod eò mirabilius, quo expressius vaticinium. Ne 70 que enim solùm praedixerat Christus1 fore, ut asi3 iisque nus reperiretur, sed & asinus cum matre, nondum subactus4 & ligatus, & in aditu pagi, & quo momento discipuli ingrederentur, & tum, est Hierosolymam. cùm solveretur, dominos primò reclamaturos, atque assensuros postmodum. Quas rerum minutias nemo alius praedixerit, quàm qui gerit, & suo nutu administrat. Nempe non casu factum est, ut injugis asinus eo loco, & momento reperiretur, quo praedixe rat Christus, & à dominis suis tam facilè dimitteretur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
