Latin
230.5 to 230.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 230.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Gen. XXIII. 6. In electis sepulchris nostris (id est, in uno sepulchrorum nostrorum, quodcunque eligere visum fuerit) sepeli mortuum tuum. Jos. vii. 1. Filii Israëlis praevaricati sunt, id est, Israelitarum unus Achan. Jud. xii. 7. Sepultus est Jephthe in urbibus Galaad, id est, in unâ urbium. Matth. xxvi. 8. Videntes discipuli indignati sunt, id est, discipulorum unus Judas. Matth. XXVII. 44. Id ipsum ei exprobrabant latrones, id est, latronum unus. Ita hic, insedit illis, id est, uni illorum. Unde Syrus, de sensu potiùs, quàm de verbis solicitus, Et adduxerunt asinam, &super pullum vepullum, &posuerunt stes suas, &equitavit OOD super eum Jesus. porrò cur hâc pompâ Christus ingressus sit Hieroso lymam plures causae afferuntur. Chrysostomus (f) ait id factum, ut insigne modestiae exemplum in Christo haberemus. Auctor operis imperfecti in Matthaum (q vult Christum ita se Regem Judaeorum esse profelsum, ut hostium invidiam eò acriùs in se concitaret, quibus morti traderetur. Multi ad mysteria confugiunt, &interpretationes allegoricas, ut Hieronymus in Zachariam, qui per asinam, &pullum, utrumque populum intelligit circumcisionis, &praeputii: quorum prior, instar subjugis asinae, gravissimum Legis portaverat jugum; alter, ut pullus indomitus, nulli adhuc jugo assuetus, Christi sessione didicit ambulare &rectam viam ingredi. Similia consectantur Ambrofius in Lucam, Athanasius Homiliâ in Profecti in pa gum, Auctor imperfecti, &c. Theophylactus, alii. Nobis nihil tam est obvium, quàm quòd nonnulli observant itized b Cap. XVII. De Asino, quo CHRISTUS vectus est Hierosolymam.