# Hierozoicon. Vol. 1 24.1-3

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 24.1 to 24.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/24.1

Illa enim ita habent: Cum videbis asinum inimici tui sub onere suo jacentem, v anyn 1) my auun ang desines a relinquendo ipsi: Relinquendo relinques cum eo. Quae in speciem contraria sunt. Legislator enim cum dicit, desines a relinquendo ipsi, plane vetat ne asinum ita jacentem cum domino deseras, antequam erexeris. Sed videtur id ipsum quod prohibuerat vel jubere, vel concedere, cum addit continuo post, relinquendo relinques cum eo. Itaque ut sensui consulatur, pro 10 lo per van, legi velim polo per aleph, ut verba legis sic sonent: Desine a relinquendo: ne (inquam) relinquendo relinquas cum eo. Et mandatum idem bis repetitur, ne legatur perfunctorie. Aut pro avon anus relinquendo relinques legerim myri Miy auxiliando auxiliaberis. Sed praetulerim prius, quia non desunt alia loca, in quibus 17 pro sub scriptum, & vicissim o pro ib. Exod. 32. 4. cum Israelitae Aaroni inaures suas obtulissent, ut ex iis conflaretur vitulus; is aurum accepit una non gi & ligavit (seu recondidit) illud in marsupio: Vel & formavit illud stylo. Utramque interpretationem Hebraea verba admittunt. Sed priorem nemo sequitur praeter Chaldaeum Jonathanem. Nam inter illas haeret dubius R. Selomo. Et reliqui interpretes vel ab utraque recedunt, vel posteriori mordicus haerent, cum tamen illi prior sit longe praeferenda. Sequitur enim, & fecit ex eo vitulum fusilem. Haec autem sunt ἀσίστατα, ut fusile id esse dicatur quod caelo formatum est. Et si Aaronem caelo solum expolivisse dicas quod fusione formaverat, haec referuntur ordine praepostero, coelo formavit illud aurum, & fecit ex eo vitulum fusilem. Praeterea quae fusa sunt non laevigantur stylo, sed limâ, ut habet Chaldaeus Deut. 9. 21. Denique si accepto hoc auro, vitulum stylo formavit Aaron, aut saltem laevigavit, quomodo postridie mane festum indixit, ut a populo coleretur? An potuit unâ nocte vitulus stylo formari & expoliri, idque ab homine harum artium rudi?

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
