# Hierozoicon. Vol. 1 24.4-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 24.4 to 24.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/24.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/24.4

Itaque verba Mosis omnino sic reddenda sunt: Et e manu eorum acceptum illud aurum in marsupio recondidit, & fecit ex eo fusilem vitulum. Quam interpretationem plane confirmant loci simiVix sine horrore legimus quod omnes omnino Scripturae versiones asserunt 1 Sam. 6. 19. Deum e Bethsemitis qui arcam introspexerant, percussisse quinquaginta hominum millia & septuaginta. Quia verissimile non est Deum Optimum Maximum tantam eorum stragem edidisse qui redeuntem arcam cum gaudio exceperant, & multa sacrificia in gratiarum actionem obtulerant. Aut in extrema Judaea obscurum oppidum, vel pagum verius ut a Josepho vocatur, habuisse tot incolarum millia. Josepho igitur accedo qui caesos fuisse non censet supra homines septuaginta. Quod haec τη, id est, Hebraea significabunt, si commode reddantur, ut ne von ON va DVut quidem sentimus: Et percussit in populo septuaginta homines, quinquaginta scilicet ex mille hominibus, hoc est vicesimam partem, quod suo loco pluribus explicatur. Ex Hebraeo zu kava factum est Chaldaeum Nas geba, & cum illo convenit in colligendi notione. Itaque ut Chald. Nain magbitba primo collectionem, deinde etiam tributum & vectigal sonat, ita etiam Hebr. non mikve, cum alibi pro collectione occurrat, nos pro vectigali sumimus 1 Reg. 10. 28. Quo posito, loci alioqui valde obscuri, quique hactenus interpretibus crucem fixit, sensus erit obvius. Ita enim interpretabimur: Et educebantur equi Solomoni ex Aegypto. Et vectigal quod attinet, mercatores regis Solomonis vectigal illud accipiebant pretio redemptum ab Aegypti rege. quotquot aliter explicant, ipsi se mire implicant, quod illorum pace dixerim. Filii Heman a Deo constituuntur in eo adattollendum cornu 1 Par. 25. 5. Id est ut statis temporibus corneis tubis altâ voce buccinent. Ut cum de iisdem dicitur a Par. 8. 13. Cum attolle. rent vocem in tubis. Apud alios interpretes elatio cornu ibi sumitur pro roboris exaltatione, quod videtur alienum Job. 40. 18. novi interpretes de Behemoth, quem volunt esse elephantem, haec fere habent: Premet fluvium ita ut non festinet: Considet quod Jordanem educet in os suum. Ac si dicatur elephas objectu corporis sui flumen integrum premere & sistere, & unico haustu sorbere. Quod de universo Xerxis agmine vix credimus. Sed Hebraea hoc solum sonant. Premat eum fluvius, non trepidabit: Securus erit, quamvis erumpat Jordanes super es ejus. Quae quidem elephanto non conveniunt. Sed nomine behemoto hippopotamum intelligimus, qui sub aqua degit intrepidus, nec superfusi fluminis eruptione quicquam movetur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
