# Hierozoicon. Vol. 1 24.8-10

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 24.8 to 24.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/24.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/24.8

Quia quoquo te vertas, nullum sanum sensum elicies ex verbis opinio) Derum, quomodo leguntur in titulo Psalmi 56.. Nos & mutato in Sys elim, id est segol in hiric, iis significari putamus columbam nemorum remotorum. Nempe initium id fuit sacrae alicujus cantionis, cujus moduios in illo Psalmo sequitur David. Haec solum pro specimine. Innumera enim hujus commatis per totum librum sparsa sunt, quae si vellem hîc congerere, describenda esset magna libri pars. Itaque pro corollario solum hîc addam ex historia fabulari a nobis multa proferri, quae meris ad Hebraeas Scripturae voces allusionibus nituntur. Ut quae habet Abydenus de avibus in diluvio emissis, quae lutosis pedibus redierunt. Et poëtae de corvo qui aquatum missus moras nexuit. Quod Amalthea capra Jovem aluisse fertur, & a columbis ambrosiam illi afferri. Quod gregibus & armentis praeest Astarte Dea Phoenicum, & partubus Assyriorum Dea Militta. Quod Isis in hirundinem, & Arge in cervam mutata fuisse fingitur. Quod Anubis pingebatur κωνοκέραλος. Quod Aesculapius canino lacte nutritus fuisse narratur. Quod canis Herculis purpuram reperisse, & ipse Hercules in ventre ceti per triduum latuisse jactatur. Quod Atydi hircinum nomen Phryges tribuunt. Quod argolae in Aegypto dicuntur serpentibus esse infestae. Quod Hispanos docuit Rex antiquissimus Habides boves aratro domare, frumentaque sulco serere. Ut fabulam Typhonis taceam, quae tota palam deprompta est ex sacra Mosis historia. Et figmentum Apionis de asino a Judaeis culto. Et vetus oraculum de lupis Byzantium & Bithyniam invasuris, de quibus agitur suis locis. Jam ut ad res deveniamus, primo a Mose discimus a quo & quando & ex qua materia creata fuerint animalia. Deum scilicet solum huic operi incubuisse.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
