# Hierozoicon. Vol. 1 25-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/25-2

Et pisces quidem ex aquis eduxit Deus Gen. 1. 30. Sed ex terra bestias & aves Gen. 2. 19. Ut singulae species ex eo elemento ortum haberent, unde illis quies & victus. Eadem a creatione statim ad hominem adducta sunt, ut eum pro domino sic agnoscerent. Proinde Adam omnibus nomina imposuit, ut domini servis solent. Quale fuit quod ante diluvium cujus opera erepti sunt ab imminenti clade. Ut iis ita servatis, homirursus ad Noam convenerunt, ni accederet novum dominii jus in bruta animalia. Itaque quod primis parentibus dixerat Deus, Dominamini in pisces maris, & in volucres coeli, & in omnes bestias reptantes super terram Gen. 1. 28. statim a diluvio, Noae repetitum est Gen. 9. 2. Timor vestri sit super omnes quadrupedes terrae, & super omnes volucres coeli. Et omnia quae calcant humum, & omnes pisces maris in manum vestram traditi sunt. Et ne Pythagoraeus aliquis ad usum quidem, sed non ad esum sibi fingat boves & reliquas bestias homini fuisse concessas, ibidem diserte additur: Omne quod movetur & vivit vobis erit in cibum, omnia illa dedi vobis ut herbam agri. Animalium in Scriptura quatuor sunt summa genera, una quadrupes, my avis, ona reptile, " piscis, quae praecipue distinguit motus. Graditur enim quadrupes, avis volat, reptile serpit, & piscis natat. Itaque haec quatuor homini subjiciuntur Gen 1. 26. & 9. 2. Jac. 4. 7. In his quatuor munda Moses distinguit ab immundis Levit. 11. 46. 47. Horum quatuor imagines Judaeis interdicuntur Deut. 4. 16. 17. 18. De his quatuor Solomon disseruisse legitur 1 Reg. 4. 33. Et in haec quatuor Deus judicia sua exercuisse Ezek. 38. 20. Sed in Scriptura reptilium nomen, praeter vere reptilia, complectitur insecta quaevis, ut locustas, muscas, formicas, araneas &c. Et minima quadrupedum, puta mures & talpas. Et quaecunque sunt ἀοτίκα, ut crocodilos terrestres, lacertas, salamandras, stelliones, chamaeleontes, testudines. Referre igitur potuissemus ad quatuor haec genera omnes animalium species. Sed quia Graecorum divisioni plures assueverunt, illam sequuti animalia distinximus in vera & fabulosa. Vera vel in genere vel in specie consideramus. In genere primo libro, in specie in sequentibus. Vera nempe animalia dividuntur in quadrupedes, aves, serpentes, insecta & aquatica. Quadrupedes in viviparas & oviparas. Viviparae in domesticas & feras. Aves in mundas & immundas ex Lege Mosis. De quadrupedibus domesticis agitur libro secundo. De feris libro tertio. De quadrupedibus oviparis libro quarto. His quatuor libris constat totius operis pars prior. In posterioris libro primo agitur de mundis avibus. In secundo de immundis. tertio de serpentibus. In quarto de insectis. In quinto de aquaticis. Quibus sextus additur de fabulosis animalibus, quorum mentio est vel in Scripturae paraphrastis, vel in scriptis Arabum. Horum haec est ὑποτύπωσις in genere, primae part. lib. 1. (domesticae, primae part. lib. 2. viviparae, s Quadrupedes Vera Cferae, primae part. lib. 3. Coviparae, primae part. lib. 4. considerantur. smundae, secundae part. lib. 1. Volucres Limmundae, secundae part. lib. 2. Animalia, Serpentes, secundae part. lib. 3. Lin specie Insecta, secundae part. lib. 4. Aquatica, secundae part. lib. 5.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
