# Hierozoicon. Vol. 1 256

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/256

id est, bos; quae mutatio in illis Glossis passim occurrit. Vocis originem sic aperit Plinius lib. 8. cap. 6. Elephantes. Italia primùm vidit Pyrrhi Regis bello & boves Lucas appellavit in Lucanis visos anno urbis CCCCLXXII. Nec multò aliter Solinus. Sed accuratiùs Varro, sequutus vetustiores, De Ling. Lat. lib. 6. Dycabes, elephas. Cur ita sit dicta, duobus modis in veni scriptum. Nam & in C. Alii Commentario erat * A Libycis Lucas. Et in Verginii Commentario, A c Lucanis Lucas. Ab eo, quòd nostri quàm maximam quadrupedem, quam ipsi haberent, vocarent bovem; & in Lucanis Pyrrhi bello primùm vidissent apud hostes elephantos, id est, quadrupedes cornutas (Nam quos dentes multi dicunt, sunt cornua) Lucam bovem appellasse. Eodem pertinet, quòd pro vitulis habentur eorum pulli: ut Plinii lib. 8. cap. 1. ubi elephantes describit vitulorum fatigatos prae se ferentes; & Aeliam Hist. lib. 10. cap. 1. Alexander quidam, ad venandos elephantes in Mauritaniam missus, narrat se vidisse μοχον ἐλέφαντος ὑραίαν συνελθεῖν ἐλέφαντι νέῳ καὶ καλῳ, formosam elephantis vitulam cum juvent pulchro elephante coeuntem. Vicissim in boum genere scribit Philostorgius lib. 3. quosdam se Romae vidisse è Meridianis locis advectos ταυρελέραντας λεγομένες· ὧν τὸ μὲν γένος τὰ μὲν ἄλλα πάντα βοῦς ἔτι μέγστος. τὴν δὲ βύρσαν, καὶ τὸ χρῶμα ἐλέφας, καὶ χεδὸν εἰπεῖν καὶ το μέγεθος, Taurelephantas dictos: quod genus quoda caetera omnia bos maximus est; corio verò, & colore elephas, ipsaque adeò magnitudine. Idem in Nicephor. legas Hist. lib. 9. cap. 19. Sed vox ταυρελέφαντας utrobique corrupta est. In illo enim ταρελέφαντας, in hoc scribitur παρελέραντας, quod spurios elephantos perperàm reddunt. Puto rhizes intelligi, de quibus Strabo se lib. 17. in descriptione Aethiopiae, quae supra Mauritaniam est. Ἐνταῦθα δὲ καὶ καμιλοπάρδαλεις φησὶν Ἰρικράτης γννᾶσθαι, καὶ ἐλέφαντας, καὶ τοὺς καλουμένους γίζεις, οἱ ταυροειδεῖς μὲν εἰσὶ τὴν μορρὴν· κατὰ δὲ τὴν διαίταν, καὶ τὸ μὲ γεθος, καὶ τὴν ἀλκὴν τὴν πρὸς μάχην, ἐλέφασιν ἐοίκασιν. Auctor est Iphicrates hoc in loco camelopardales gigni & elphantes, & rhizes quos vocant, forma quidem tauris sim les, victu verò, & magnitudine, & viribus ac pugnam elephantis pares. Barbarum hujus animalis nomen rhizes, ut Graecum fuit taurelephantes. An hi sunt Aethiopici tauri vulgaribus duplo majores, quos multis describit Aelianus lib. 17. cap. 45?

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
