# Hierozoicon. Vol. 1 257-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT VIGESIMUM QUARTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/257-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/257-2

At in Scriptura nullus apparet eboris usus ante Solomonis tempora, qui, cùm ex India elephantos, & multum ebur curâsset in Judaeam advehi, grande solium ex ebore sibi construi jussit 1 Reg. X. 28. & eburnea palatia, id est, ebore ornata, Ps. xlv. 9. ut habuit Menelaus, Odyss. S. vers. 72. 73. δώματα ἡγνεντα χρυσοῦ τ’, ἡλέκτρου τε, καὶ ἀργύρου, ἡ δʼ ἐλέφαντος domus resonantes auro, electroque, & argento, atque ebore. Et apud Bacchylidem (b) Cei insulae Proceribus, (b) Athen χρυσῷ δ᾽, ἐλέφαντί τε μαρμαίρουσιν δικοι, auro, & ebore lib. 2. fulgent domus. Sed & Achab palatium eburneum ae dificâsse legitur 1 Reg. xxii. 39. Et privatorum quo que domus, & lecti ex ebore memorantur Amos.iii. 15. & vi. 4. Ut in Aegypto Josephus patrem suum decumbere fecit [DIOADWA in lecto desindaphin, seu eburneo, si credimus Chaldaeis Paraphrastis, Jonathani & Hierosolymitano, Gen. l. 1. Sed fides esto penès auctores. Et Tyri transtra navium erant ex ebore in buxe ex insulis Cittim, Ezech. xxvii. 6. id est, ex ebore, quod buxo Corsico inclusum fuit, ut alibi explicavimus. Quem Prophetae locum non parùm illustrant haec Poëtae, Aen. lib. 10. quale per artem Inclusum buxo, aut Oriciâ terebintho Lucet ebur. Ut robor, jecor, femor, ita olim dictum est ebor, unde flexus ac Elephanti cormi, sen dente, ex quo conficitur. flexus Casus eboris, & Adjectivum choreus. Optimae, Persas quoque in eadem fuisse sententia colligo ex eo Glossae, Ebor, ἐλέρας, ἡ τὸ ζῶον, ἀλλὰ ἡ ἐκ τῇ ὀδέσται! quod lapidem ebori similem chermtem appellabant. ὕλη. Et, si bene conjectamus, Punicum fuit hoc no Theophrastus, libro De lapidibus, Καὶ ὁ τῷ ἐλίραντι men cum ipsa re Romam ex Africa translatum.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
