# Hierozoicon. Vol. 1 26.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 26.5 to 26.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/26.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/26.5

Et diu post Numam e squamosis scarus exceptus, non tanquam immundus, sed ut sumptibus parceretur. Ibidem de scaro emendantur loca veterum. Et multa afferuntur de luxu in delectu piscium. Et de Syris agitur, qui in Astartes aut Dercetûs gratiam a piscibus abstinuere. Cete Scriptura separat a reliquis aquatilibus ut aliquid ἐξάριτον, quia in illis magna elucent Dei potentiae argumenta. In majoribus sunt pristis, balaena, & orca. In minoribus phoca & delphin. Phocae Homero νέποδιι, quod varie explicatur. Cete papillas tanquam e vaginis expromere observatur ad Thren. 4. 3. Et quandoque graviter ingemiscere ad Mich. 1. 8. Et de horum magnitudine veteres multa mentiri, licet re verâ sint multo maxima. In cetis vel cetaceis censentur serpens vectis seu zygaena Es. 27. 1. Behemoth & Leviathan Job. 40. & 41. Id est hippopotamus & crocodilus, qui etiam thannin vocatur Ezek. 29. 3. & 32. 3. Et carcharias canis, qui prophetam Jonam absorpsit. Et Tobiae piscis, qui silurus aut glanis fuit. Sunt etiam ex aquatilium genere testacea nonnulla, ut conchae unde margaritae, & cochleae unde purpura elicitur, de quibus passim meminere sacri scriptores. Sed falluntur qui in insectis testaceis onychen ponunt ex Exod 30. 4. Et testudines ex Os. 12. 12. & in insectis aquaticis hirudinem ex Prov. 30. 15. Et in zoophytis spongiam ex tribus Evangeliis. Omnia haec animalia ad hominem adducta sunt praeter bigenera quae nondum erant, & aquatica quae sunt diversi elementi. Quod arcano Dei impulsu factum, aut Angelis procurantibus. Ut ita homini in Edenis horto omnes naturae opes uno intuitu exhiberentur. Vel ut ex tot animalibus sciret sibi nullum esse simile. Vel ut conjugium paulo post inter primos parentes ineundum per hunc conventum fieret solemnius. Vel denique ut bruta sic Adamo se subjicerent, & ab illo nomina sua tanquam a domino acciperent. Nec sine numine Adamum illa imposuisse ex eo liquet quod horum nominum vix ullum est quod non certâ ratione constet. Nec est quod suspicentur Hebraeae linguae ignari haec a nobis temere asseri. Cum rem a multis saepe jactatam, nondum tamen a quoquam probatam, longa inductione demonstrare conati simus. Haec fere primi libri summa est. In secundo agitur de domesticis quadrupedibus, quae sunt omnino decem.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
