# Hierozoicon. Vol. 1 263.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 263.1 to 263.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/263.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/263.1

Simia, & elephas, si vinum biberint, hic sui roboris facilè obliviscitur, ille versutiae: & prae imbecillitate sunt captu faciles. Bellicis tamen elephantis vinum propinari scribit idem Hist. lib. 13. cap. 8. at non nativum ex vitibus, sed factitium ex oryza, vel ex calamis. Verba sunt, Ἑλέραντι δὲ ἀγλαίῳ μὲν, εἰθισμένῳ γε μὴν, ὕδωρ πόκα ει· τῷ δὲ εἰς πόλεμον ἀθλοῦντι δινος μὲν, οὐ μὴν ὁ τῶν ἀμπέλων, ἐπεὶ τὸν μὲν ἐξ ὀρύζης χειρυργοῦσι, τὸν δὲ ἐν καλάμου. Si Plinio & Solino credimus, succus ordei contrarias habet vires. Quos enim vinum irritat, atque exasperat, eosdem ordei succo mitigari tradit uterque. Ita scilicet Plinius lib. 8. cap. 7. Capti celerrimè mitigantur ordei succo. Et Solinus in capite de Mauritania Cùm captivitate venerint in manus hominum, mansuescunt hausto ordei succo. Sed in utroque manifestus error. Nam ordei succus est zythum, quo cùm Graeci τὸν ἐλέφαντα tractabilem reddi scribunt, ebur hoc nomine, ut passim, intelligunt, non elephantem animal. Dioscorides, lib. 2. in cap. De zytho, Βυεργὴς δὲ καὶ ὁ ἐλέραι γίνεται βρεχέμινος αὐτῷ, Eo madefactus elephas fit ad opus tractabilis: id enim propriè est ευεργής. Itaque de ebore agitur, quod zytho immersum fit ad omne opus ductile. Plutarchus ferè in sine libri Num improbitas sufficiat ad infelicitatem, Τὸν ἐλέραντα τῷ ξύθῳ μαλακὸν γινόμενον, καὶ χαλῶντα, κόμπτουσι, καὶ διαχηματζουσιν ἄλλως δὲ οὐ δύνανται. Elephantum zytho mollem, atque ductilem factum flectunt atque efformant: aliter autem non possunt. Elephan tem, id est, ebur, ut palàm docet orationis tota series Simeon Sethi, capite ρυκûs phucas (quomodo zythum alphuka) Ἑλεράντινα vocant Graeci poste claall riores, ut Arabes ἐστὰ πρὸς καιρὸν ἐμμώνοντα τοῦτο (lege τίτῳ) μαλάσσονται δικὴν κηροῦ. Elephantis ossa aliquamdiu in illo manentia cerae instar molliuntur. Elephantis ossa, id est ebur quod Syri vocant W. α, gremphila, id est, os elephantis, ut suprà (a) docuimus. Avicenna lib. 2.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
