# Hierozoicon. Vol. 1 264.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 264.1 to 264.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/264.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/264.1

ubi de Elephantophagis, elephantem tradit semel inclinatum non posse surgere, διὰ τὸ σκέλη διηνεκὰς ὀστοῦν ἔχειν, καὶ ἀκαμπες, quia crura continuum os habent, & flexu carens. Et Diodorus lib. 3. pag. 113 Οὐ δύναται τοῖς γόνασι πρὸς τὴν γὴν συγκαθιέναι τὴν ὅλον ὄγκον Non potest genibus totam corporis molem demittere. Item, Πεσὼν δὲ ὑπτιος, μένει τὴν νυκτα κείμενος, διὰ τὴν τοῦ σώματος φύσιν ἀδυμιύργητιν ττα πρὸς ἀνάστασιν Cùm supinus cecidit, manet tota necte jacens, quia natura corporis sic comparata non est, ut denuò possit surgere. Aelianus Hist. lib. 4. cap. 31. Καθεδει γε μὴν ὀρθοστάδὴν· κατακλίναι γὰρ, καὶ ἐξανατήναι, ἔργωδις αὐτῷ. Semnum erectus capit; quia recumbere, & resurgere, ipsi est operosum. Nempe propter genuum τὸ ἀκαμπὸς, ut disertè docuit Strabo. Solinus in capite de Germania Gangavia, insula è regione Germaniae, emittit animal quale alces, sed cujus suffragines, at elephantis, flecti nequeunt. Epiphanius in Physiologo cap. 4. postquam proboscide dixit cibum & potum sibi quaerere, γὰρ ἔχει ἀρμοσίας, καὶ κύψας νέμεται, καὶ οὐ κάμπτει γόνατα, non enim habet compages, inclinatusque pascitur genua haud incurvans, addit, non multò pòst, foeminam in aqua parere: Ἡν γὰρ τέξηται ἐπὶ τῆς γῆς, inquit, ἀδυνατήσει ὁ σκύανος ἐγερθήναι, ἀμοιρῶν ἀρμοσιῶν Si enim in terra ederet foetum, is non possit surgere, cùm careat compagibus. Basilius in Hexaemeron Homil. 9. Αδιἄρθρωτοι αὐτῷ δι πόδες, διονεῖ κιονες ἦνωμένοι, τὸ βάρος ὑποστηρίζουσιν. εἰ γὰρ χαῦνα αὐτῷ, καὶ διῦγρα ὑπετέθη τὰ κόλα συνέχεις ἂν ἐγίνοντο τῶν ἄρθρων αἱ ἐκθοπαὶ, συνοκλάζοντος, καὶ διανισταμένου, κουφίζειν τὸ βάρος μὴ ἐξαρκέντων. Inarticulati pedes, tanquam continuae columnae, pondus sustinent. Si enim molles, & infirmi artus ipsi substrati fuissent, crebrae fierent articulorum emotiones, tantam molem allevare non valentium, cùm genu flecteret, aut surgeret. Ambrosius in Hexaëmeron lib. 6. cap. Non distincti, ut nobis, sed compacti artus sunt, quo sint robustiores. Compacti, id est, inarticulati, ut docent sequentia, quae vide. Unde Coelius, Antique Lect.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
