# Hierozoicon. Vol. 1 268.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 268.1 to 268.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/268.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/268.1

Bellatores quidem tres gerit duos ab utraque varte, & tertium retrò pugnantem, quartum autem harpen manu tenentem, qua belluam dirigat. (Nota obiter elephantis rectori hic harpen tribui, ut ejusdem Aeliani lib. 13. cap. 22. ubi ele phas officii sui monetur τῇ ἐκ τῆς ἄρπας κρύσοι· nisi quis malit ἔρπὴν ex Hesychio legere, cui ὄρπη est σίδη ὡς ῷ τὴν ἐλέφαντα τύπτησιν, ferrum, quo elephantem verberant: ut in Philostrato καλαύρο] est incurvus baculus, quo puer elephantem regit) Heliodorus lib. 9. Οιτε ἐπὶ τῶν ἐλεφάστων κατὰ τὰς πύργυς ἐξ μὲν ἕκαστοι (legi ἕκαστον] κατειληρότες, δύο δὲ κατὰ πλερὰν ἑκάστὴν ἐκτοξένον. τες, τῆς ἐπʼ οὖρὰν μόνης καὶ εἰς τὸ ἅπρακτον χολαζούσης. E. hi, qui erant in elephantis super turres, cùm singula viri sex occuparent, & ab unaquaque parte bini jacu larentur, solâ parte, quae ad caudam est, tanquan otiosa vacante. Cadamustus cap. 62. ubi de Cale chutiis; Potissima animalia ejus regionis sunt elephanti His bella conficiunt. Turres quasdam imponunt capaces trium, vel quatuor virorum, qui de turribus hujus modi praeliantur. Vartomanus Navigat. lib. 4. cap. 10. Indi, bella inituri, clitellas elephant. imponunt. Hac subter alvum cingunt geminae ex ferro catenae. Supra clitellas hinc & hinc domus, vel, si mavis, turrim aut caveam ligneam appellare, &c. Singulas cavea terni homines ingrediuntur. Inter utramque dorso bel luae insidet Indus, &c. Itaque septeni sunt homines, qui elephantum bella inituri conscendunt, loricati, fe rentes arcus, lanceas, enses, ac peltas. Proinde in loco, quem ex Macchabaeis citavimus, pro ἄνδρες δυνάμεως δύο καὶ τοιάκοντα οἱ πολεμοῦντες ἐπ᾽ αυπῖς, legendum conjectat nobilissimus Dominus de Grentemesnil, ἄν. δρας δυνάμεως, δύο, ἢ τροῖς, ἀκοντίοις πολομοῦντες ἐπ᾽ αὐτοῖς, viri fortes, duo, aut tres, jaculis pugnantes super ipsos. Ego auctorem putaverim scripsisse solùm, ἄνδρες δυνά μεως, δι πολεμ. &c. sine ullo numero adscripto atque numerum illum, δύο καὶ τειάκοντα, perperàm hìc repeti ex superioribus, quae sic habent, Et era numerus copiarum ejus centum milla piditum, & viginti millia equitum, καὶ ἐλέφαντες δὲ, καὶ τειάνοντα εἰδότες πόλεμον, & elephantes triginta duo ad praelium edocti. Quò facit, quòd de his ipsis elephantis ita Josepbus agit lib. 13. cap. 14.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
