# Hierozoicon. Vol. 1 268.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 268.5 to 268.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/268.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/268.5

βερον δὲ οι ἐλέφαντες πύργους τε ὑψηλοὺς, καὶ τοξοτας, Ferebant autem elephantes turres excelsas, & sagittarios: sagittariorum numero non addito. Hos interim duobus, aut tribus fuisse plures docent quae leguntur 2 Macchab. xiii. 15. occisum fuisse πρατέοντα τῶν ἐλεφάντων συν τὰ κατ᾽ ἐικείαν ὅχλῳ elephantorum illorum primarium cum caterva, quae era in domo, id est, in turre superposita. Neque enim duo vel tres dicerentur ἔχλος caterva, seu multitudo Sequitur ejusdem capitis versu quadragesimo tertio insigne Eleazari ἀνδραγάθημα, qui belluarum unam conspicatus regiâ loricâ loricatam, quae omnes belluas supereminebat, Regem ea vehi putavit. Itaque devo vit se ad servandum populum suum, & ad acquirendum sibi nomen aeternum. Et per mediam phalangem audacter in eam incurrit, dextrà, laevâque stragem edens, ade ut ab illo hinc & indè discinderentur. Elephantumque subiens ei se supposuit, occiditque illum, eoque cadent. in terram, super ipsum mortuus est illis. Auctor libri secundi Macchabaeorum id ipsum obiter tangit, sed verbis, quae egent medicâ manu, quia à scribis palàm corrupta sunt. Ea sic habent capitis xiii. versu 15. Ανεῖλεν εἰς ἄνδρας διαιλίους, καὶ τὴν πρατεύοντα τῶν ἐλερὰνν συν τῷ κατ᾽ δικείαν ὅχλῳ σωνέθηκε! Interfecit (Judas, ad bis mille homines, & primarium elephantem, cum multitudine, quae erat in domo (seu turri) composuit. Judae non malè tribuitur quod ab Eleazare praestitum, quia Judâ duce id factum, adeoque etiam hortante. Pars prima. in Macchab. libris explicantur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
