# Hierozoicon. Vol. 1 271

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT VIGESIMUM SEPTIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/271

In Arabica Historia magno errore hic Eleazar legitur esse Judae adolescens e domeservus, λκῶ αὶ ἐν λο sticis ejus: Cùm is vocetur Ἑλεάζαρ ὁ Λυαρὰν, Eleazar Avaran cognomine, qui fuit Judae frater germanus, ex eodem patre Mattathia, ut disertè docetur 1 Macchab. Il. 5. Unde Josephus, Ἑλεάζαρος δʼ ὁ ἀδελρὸς ἀντοῦ, ὃν Λυρὰ ἐκάλουν Eleazar autem frater ejus, quem Auran vocabant. Et Gorjenides T VVM τινὰ 7777 CD NO Exiliit Eleazar frater ejus, unus ex juvenibus Asamonaeis. Et Chronicon Templ secundi, OI VNVINID JA VVNDO filius & ibi mortuus est Eleazar Mattathiae frater Regis Judae. Porrò cognomen Αυαρὰν à Syro Jo scribitur, & ab albedine sumptum est. Sic λευκὴ κὼμa Albus pagus ad Arabicum sinum, Arabibus, & Syris 130, dicitur, & in Stephano Αύαρα Locum alibi citavimus. De elephantis nihil habetur ampliùs in Macchabaeorum libris, nisi quod 2 Macchab. xiv. 12. Nicanoex elephantarcha fit Judaeae Dux. Elephantarcha is dicitur, qui imperium habet in belluas, ut Craterus quem Alexander elephantis suis praefecerat; Arrian lib. 6. Quamvis enim in Aeliani Tacticis, elephantarcha propriè dicatur is, qui sedecim elephantos regit, ut ceratarcha, qui XXXII; phalangarcha, qui LXIV: tamen, latè, sumpto vocabulo, elephantarcha dicitur, quisquis elephantis praeficitur, quamlibet magno sint numero. Itaque Hermon, cui quingentos elephantos commiserat Aegypti Rex Philopator (lib. 3. Macchab.) saepe vocatur ἐλεφαντάρχης. E Regi Seleuco Eλεράνταρχου cognomen inditum supra docuimus à Demetrii adulatoribus: quia plures habuit elephantorum centurias. Aliud ἐλεραντίστης Philosopho Hist. lib. 9. cap. 1. nempe qui elephanto insiliens illum κατευθων τῷ δρεπανῳ, falce dirigit. I alio nomine dicitur ἐλερανταγωγὸς, quem ab elephantarcha Pollux ita distingit lib. 1. cap. 10. O μὲν ἄγων ἰλέφαντα ἐλεφανταγωγὸς καλεῖται, ὁ δὲ ἐπ᾽ ἀυτοῖς ἄρχω ἐλεφαντάρχης. Qui quidem elephantum agit, elephan. tagogus; qui autem illis dominatur, elephantarcha dicitur. Itaque ab elephantiste, vel elephantagoge tantum distat elephantarcha, quantum ab equisone ὁ ἱππάρχης, seu magister equitum. In bello enim ele phantarcha non solis elephantis praeest, sed & eorum insessoribus. Haec in Coelium Rhodiginum observamus cui Aristotelis elephantistes, & Plutarchi elephantar cha pro eodem habentur Lect. Antiq. lib. 13. cap.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
