Latin
CAPUT VIGESIMUM OCTAVUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 274-2
Unproofread scanNot analysed yet
οῦν ἄρσενα πενταίτηρον hovem marem quinquennem: quia ex Poëtae sententia, tam ad sacrificia, quàm ad convivia bos quinquennis est aptior. At Odyss. 1. Aeolus δείρας ἀσκὸν βοὸς ἐννεάροιο, cùm hovis novennis utrem excoriasset, (id est, pellem utri concinnando, quae in bove novenni durior est, &compactior) eâ ventorum flatus inclusit. Haec quorsum idem esse dixerit Philosophus divinare non possum. Nisi velit novennem bovem tam florere quàm quinquennem; quia usque ad nonum annum est in pleno aetatis vigore. Unde Hesiodus in Operib. lib. 2. —βδε δʼ ἐνναιτῆρῳ Ἀρσενοκικτῆσαι τῶν γὰρ δένος ἐκ ἀλαπαδνὸν. Ἡβης μέτρον ἔχον τε τῷ ἐργάζεται ἀρίστῳ. Sensus est, Ad terrae culturam boves novennes esse comparandos, quia tum sunt in pleno robore, ac vigore aetatis, &ad arandum quàm optimi. Utù sit, cùm in libro Judicum V dici constet bovem septennem, V non solùm est juvencus, sed &bos in pleno vigore. Itaque malim eo loco, cum Hieronyme, taurum reddere, quem Graeci definiunt βοῦ τέλοιον, καὶ ἐνόρχὴν. Et verò, ut quidem volunt, par, fit a Verbo? B, para, quod foecundum ess sonat. Unde bovem quidam colligunt B, par, posse appellari, quamdiu foecundus, atque habilis est ac foeminas ineundas. Quam aetatem à quadrimatu ad annum usque duodecimum extendit Columella. Ex his, inquit, (c) qui quadrimis minores sunt, majoresque duodecim annorum prohibentur admissaria. Illi, quoniam puerili aetate seminandis armentis parùm ido nei habentur; hi, quia senio sunt effoeti. At Philosophus coire, &generare vult anniculos, vel saltem bimos, atque indè quamdiu vivunt. Verba sunt, Οχείει δὲ τὰ ἄῤῥενα, καὶ ὀχείσται τὰ θήλεα, ἐνιαύσια ὅντα πρῶτον, ὥστε καὶ γίνναν, οὐ μὲν ἀλλὰ τὸ γε ὡς ἐπιτοπο λῦ, ἐνιαύσιοι, καὶ ὁκτάμενοι τὸ δὲ ὁμολογύμενον μάλιστα διετῆς. Inire mares, &iniri foeminae primo jam an no incipiunt, ita ut plerumque vigesimo mense, aut quod maximè in confesso est, biennes generent. Et paulò post, καὶ τίκτοι, καὶ ὀχείοι ἔως ἂν ζῆ Et pariunt, atque ineunt quamdiu vivunt. Vivere autem addi annos quindecim, vel viginti ad summum. Itaque toto hoc tempore, si illis creditur, quos diximus, bos posset A, par vocari. Sed, ut dicamus quod res est, B fieri à Verbo I, para, non satis certum est. Potest enim ejusdem esse originis cum Pars prima. Araphurar, vel pharir, phurabico piySphirar, quod &ys &A, a phir, &purphurphur scribunt ySphur, &ργογ8 &usurpant pro λαι foetu ovis, &caαραι φιλ, ἕλκει, prae, &vaccae sylvestris. Deducunt: pharra autem à Verbo D id est, Q. Car detexit jumenti (aut pecoris) dentes, ut videret quot annos agat.