# Hierozoicon. Vol. 1 28.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 28.1 to 28.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/28.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/28.1

Sequitur duplex miraculum per maxillam asini factum. Unum quod tam imbelli telo Samson mille percussit Philistaeos. Alterum quod ex ejusdem maxillae mortariolo manavit liquor saluberrimus, ex quo Samson siti languens & prope enectus bibit ad satietatem. Nec caruit miraculo quod prophetae cadaveri adstabant asinus & leo, nec leo comedebat cadaver, nec lacerabat asinum 1 Reg. 13. 28. Nam praeter naturam leonis id fuit, quod cadaver non attigit, & asinum non invasit, & abstinuit a praeda tam obvia & parabili. Et praeter asini naturam, quod leone viso non territus est, nec fugâ sibi prospexit. Dei nempe virtute id factum, qui ut prophetam eum honoravit quem puniverat ut transgressorem. Quin asino quoque Hebraei volunt suam fuisse mercedem, in honorem prophetae qui illum equitaverat. Itaque ad hunc locum Hebraei disputant quae praemia & poenae cadant in bruta animalia. Sed & in eo asino quo Hierosolymam Christus vectus est, varie se prodidit virtus ejus θαυματηργικὴ Duobus enim discipulis quos in proximum pagum miserat ut asinum adducerent, non solum praedixerat fore ut asinum reperirent, sed & asinum cum matre, eumque nondum subactum, & ligatum, & in aditu pagi, & quo momento ingrederentur; Et tum cum solveretur, dominos primo reclamaturos, sed postmodum assensuros. Neque id casu obtigit, sed Deo sic disponente, ut injugis asinus eo loco & momento reperiretur quem Christus praedixerat, & a dominis suis tam facile dimitteretur. Et a Christo sic impletum est Zachariae vaticinium cap. 9. v. 9. Ecce venit tibi Rex tuus, justus & servator, pauper & sedens super asinum &c. In quo Judaei veteres agi de Messia summo consensu agnoscunt. Recentiores etiam, praeter duos celeberrimos, qui ut hoc Christi manifestationis argumentum nobis eripiant, Zachariae prophetiam alio referunt, unus ad Nehemiam, alter ad Judam Macchabaeum, quorum neuter Rex fuit, nec asino vectus, nec pauper &c. Eaedem rationes in Zorobabelem valent, quem vult Cl. Grotius eo oraculo designari, & haec insuper, quod non potuit Zacharias de Zorobabele vaticinari, quia illo posterior fuit. Ibidem ad quaestionem unde nata sit fabula de aureo asini capite in Hierosolymitani templi adytis collocato & culto, aliter atque aliter respondent viri doctissimi duo, Daniel Heinsius ὁ μακαείτης, & Tanaquillus Faber. Nos quia Aegyptius fuit fabulae architectus Apion, putamus huic commento occasionem dedisse asini Aegyptium nomen HIEO. Quasi alluserit ad ην υ τὶ ἰαῦ, id est os Domini. Quod in Scriptura tam frequens est, ut quandoque in uno versu bis vel ter repetatur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
