Latin
TINVS IN
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 281
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi enim bos, &meri, à Davide: hic vero juvenci septem, &arietes totidem immolantur, sed a Levitis, ut palàm fiat non agi de eodem sacrificio X. At, inquies, Bellonio bubalus est bove minor meri major juxta Hebraeos. Fateor; sed causa patet R. Nathan, Aben Ezra, Kimchius, Abarbanel, A quinas, &Hebraeorum alii, cùm à majoribus suis accepissent meri esse bovem sylvestrem, patârunt id bovis sylvestris genus significari, quod Babalum vulgò vocant. Quippe jam olim id obtinuit, ut, per vulgi imperitiam, pubali dicerentur feri hoves Germanici domesticis majores, qui veriùs uri sunt. Agathias Γαυρὸς ὑλόνομος, καὶ ὅροιος, καὶ τοῖς κέρασι τὸ ἀντίπαλοι διαφθείρων· βεβάλους ὅιμαι τόδε τὸ γένος καλοῦσι· Taurus in sylvis pascens, &montanus, &cornibus obstanten interficiens: quod genus bubalos, ut opinor, appel lant. Et Plinius lib. 8. cap. 15. Excellentique &vi &velocitate uros, quibus imperitum vulgas bubalorun nomen imponit. Et ex eo Solinus, Sunt &uri, quo imperitum vulgus vocat bubalos. Quales bubali in Judaea nulli sunt, nec in vicinis locis, ut rectè notat Aben Ezra in Amos v. 22. Sed idem post R. Hai, ex eo, quòd dicit Deus Es. i. 11. Satur sum adipe merim, ineptè colligit agi de animali, cujus adeps sit prohibitus, tanquam immundus per Legem. Neque enim adipem a meri magìs rejicit Deus, quàm holocausta arietum, &sanguinem juventorum, agnorum, &hircorum, quibus idem saturum se esse dicit. Non, quòd immundae essent victimae, sed quòd ab iis offerrentur, quorum manus erant plenae sanguine; adeo que impurae. Itaque in offerentibus erat haec impuri tas, non in victimis. Et verius de meri asserit Saadia. Min mari adipem ejus esse licitum.