# Hierozoicon. Vol. 1 289.5-6

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 289.5 to 289.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/289.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/289.5

ubi locustae in Aegypto omnia depascuntur, avar vν ργ b) τινο QUI nec remansit ullum viride in arboribus, & in herbis agri. Et verò boves tam arborum ramusculos, & folia, quàm herbas agri consumant. Ut Es. xxvii. 20 Ibi pascetur vitulus, & ibi accubabit zu & consumet ramos ejus. Hesiodus in Operibus, Καὶ βδος ὑλοράγοιο κρέας μύπω τετοκύης, Et bovis arborivorae caro nondum enixae. Varro, Rust lib. 2. cap. 5. ubi de bobus, Pascuntur armenta commodissime in nemoribus, ubi virgulta, & frons multa. Columella lib. 3. cap. 3. Totà aestate, & deinde autumno boves) satientur fronde: quae tamen non antè est utilis quam maturuerit, vel imbribus, vel assiduis roribus. Probatur maxime ulmea, post fraxinea, & ab hac populnea. Vltima sunt iligenea, & quernea, & laurea. Sed, post aestatem necessario deficientibus caeteris, possum etiam folià ficulnea probè dari. Palladius lib. 6. cap. 7 ubi de bove nuper castrato? Sequenti die praebeantur ti tenerae arborum summitates, & fruteta mollia. Rotanda porrò haec Plirasis, Linget coetus iste quidquid saginatio. Lib. II. 300 est circa nos, ut linoit hos viride agri.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
