Latin
29.1 to 29.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 29.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quam levi fundamento nitatur quod veteres Christum scribunt inter bovem &asinum in praesepi jacuisse. Bovem ad lanienam duci, fati sui prorsus ignarum. In boum coloribus rufum esse vulgatissimum, quem in sacrificio vaccae rufae ita perfectum esse volebant prisci Judaei, ut ne unus quidem pilus diversi coloris esset. Et Aegyptios in Plutarcho fuisse imbutos hâc eâdem superstitione. Inde explicantur obscura Scripturae loca de vaccarum libidine, praegnatione, partu, abortu, &vitulorum lactatione. Alia item de boum pabulo, herbâ, ramis arborum, foeno, paleis, farragine, herbâ Medicâ quae Gallis sainfoin. Alia rursus de saginatione in tritura, &ad praesepe. Et de Basane, Sarone &valle Achor, quae tria Judaeae loca fuere bobus compascua. Boves ad aratrum imprimis utiles. Olim etiam ad trituram, cujus e quatuor modis tres boum operâ peracti. Iidem plaustra trahebant, &feretro se submittebant. Sed &in conviviis recepti, quamvis a boum esu quidam per superstitionem abstinuerint. Lac quoque utilissimum, ex quo butyrum &casei fiunt. Et bubula cornua in buccinarum usum inserviunt. Taurea denique facta ex corio bubulo Hebraice ripa dicebatur. Neque omissus bovis usus in Judaeorum sacrificiis, quorum multa fuere genera, holocausta, pacisica, propitiatoria. Item sacrificia temporum, ut in neomeniis, festo Paschatis, tubarum, propitiationum. Et sacrificia personarum, ut initiandi sacerdotis, aut in sancta sanctorum ingressuri; Aut Levitae cum ad sacrum munus admittebatur. Et votiva sacrificia, &sacrificia mundationum. Et extraordinaria, ut in consecratione templi aut altaris, aut in restitutione divini cultus. In quibus omnibus bos fuit major hostia. His adde sacrificium juvencae rufae, cujus cinere ii mundabantur quos cadaveris contactus polluerat. Et juvencae injugis, quâ in vallem asperam deductâ &decollatâ expiabatur caedes cujus autor ignotus. Quorum rituum Aegyptios, Graecos &Romanos in plerisque fuisse aemulos longa inductione probatur. Rursus ut Jerem. 34. 18. Israelitae transeunt inter partes dissecti vituli, ita Boeoti &Macedones inter partes dissecti canis. Xerxis copiae inter partes dissecti hominis. Graeci &Trojani heroes inter partes dissecti porci. Et Molossi foedus iciebant dissecto bove. Et inter Scythas ejusdem conjurationis participes mutuam fidem firmabant esu carnium tosti bovis, &frustulatim concisi.