# Hierozoicon. Vol. 1 29.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 29.5 to 29.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/29.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/29.5

Quale quid a Saule praestitum 1 Sam. 11. 7. Mystica etiam de causa bubulo stercore panem suum coquere jubetur propheta Ezek. 4. 13. Bovis esum sequitur abusus. Hujus criminis rei fuerunt Aaron & Jeroboam, qui gloriam suam (id est Deum in quo gloriamur) mutaverunt in similitudinem bovis comedentis herbam Plal. 106. 20. Nempe vitulorum cultum in Aegypto uterque didicerat. Ibi enim natus erat Aaron. Et degerat Jeroboam per multos annos sub Aegypti rege Sesaco 1 Reg. 11. 40. Brutorum porro adeoque boum cultus jam in Aegypto invaluerat, antequam inde excederent Israelitae. Unde est quod boves & oves timebant ibi mactare & offerre Deo, ne lapidibus obruerentur, si coram Aegyptiis eorum abominationem immolarent Exod. 8. 26. id est eorum idola, vel potius hostias ipsis abominabiles. Neque verum esse quod multi asserunt, Aegyptios viva solum animalia, non eorum effigies coluisse, probamus ex Herodoto, Strabone, Mela & Stephano. Judaeos autem Aegyptiis servientes eorum quoque Diis serviisse, Josue & Ezekiel diserte docent. Quin post excessum ex Aegypto, inquit Ezekiel, stercoreos Aegypti Deos non reliquerunt cap. 20. v. 8. Quo eodem pertinent haec Stephani protomartyris Act. 7. 39. Aversi sunt cordibus suis in Aegyptum &c. Et vitulum fecerunt. Sed haec alibi pluribus. Haec excipiunt miracula in bobus aut per boves a Deo praestita. In quibus agmen ducunt boum sacrificia ab Aarone, Davide, Solomone & Elia oblata, quae incendit & consumpsit ignis e coelo delapsus. Quo alludi volunt Ps. 20. 4. Servabatur autem ille ignis inextinctus, nec ullo alio suffire licuit. Proinde Aaronis filii coram Deo exanimati sunt, eo quod igni sacro alienum substituissent. Neque is unquam periit usque ad Babylonicam captivitatem. Cujus miraculi Satan aemulus ignem quandoque immittit coelitus, ut Job. 1. 16. Apocal. 13. 13 & passim in historiis. Secundum fuit miraculum in duabus vaccis, quae nullo duce captivam arcam e Palaestina in Judaeam reduxerunt. Ubi actum obiter de morbis Philistaeorum, & de plaga Bethsemitarum, qua pro tot millibus docemus solum septuaginta fuisse caesos. Tertium de bobus qui cum eandem arcam vehentes in luto haesissent, Uza illam attingere ausus a Deo lethaliter percussus est. Quartum de boum sacrificio in Araunae area oblato; Quod ipso momento sedavit pestem a Deo immissam, in Davidem juste concitato, quia populum recensuerat.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
