# Hierozoicon. Vol. 1 29.9

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 29.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/29.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/29.9

In qua historia conciliantur duo ἐνανποραιῆ, unum de censu populi, alterum de pretio areae. Quamvis in Judaeis Patriarchae, & in Graecis viri principes boum olim curam gesserint, tamen bubulcos tandem eviluisse, & in magnum contemptum venisse, etiam inter Judaeos, probatur ex Sirach. 38. 36. & Amos 7. 14. 19. quae duo loca enucleantur. Ibidem inseruntur nonnulla de boum stimulo, quo Samgar instructus Jud. 3. 31. ut Lycurgus βιπλῆγι in Homero & Nonno, magnam hostium stragem edidit. Et docetur dicta sapientum cum stimulis merito conferri Eccles. 12. 3. Et Christi Proverbium, contra stimulos calcitrare, a Graecis & Romanis fuisse jam olim usurpatum, sed multo ante a Prophetis, in quibus fuit Christi spiritus.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
