# Hierozoicon. Vol. 1 295.1-5

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 295.1 to 295.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/295.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/295.1

Aquilae λιπαροὶ, Symmacho σιηστοὶ, Vulgato, & Hieronymo tauri pingues. Et Aethiopi utrique Arabi OD APCni: quod id ipsum est. Sic Ezech. xxxix. 18. pro No Q Merie Basan sunt illi omnes, Graeci habent Ο μοχοι ἐστεατωμένοι πάντες, Vulgatus, Et pinguium omniVib RE tuum; Arabs s lli robusti vos omnes. Et Amos. iv. 1. DZΤρ vencae Basan, Symmacho sunt ἀν βοις ἄθοφοι, & Hieronymo vaccae pingues. Nempe illo ipso auctore in Es. xxxiii. Basan interpretatur uberrima, & pinguis. Quod tamen apud Hebraeos nusquam reperi. Sed Aradicisolum ʼ Ἀλεω G tur hic è planum, & molle. Ita legitur in Giaubari. Et in Alcamus & ferax δεαρ, φεραι (e) solum planum Et ibidem additur Batanaeam dici terram καματι prope Damascum co- Ακαλτι (γττο lακα δεις in qua optimum est triticum, & arena mollis. Indè Basan habere nomen mini est persuasissimum. De caetero veteres pascua Baan mirè extollunt. Hieronymus in Amos iv. Vaccas pingues de armento se esse noverint, sive quae nutriantur in pascuis Basan, quae sunt loca herbarum fertilissima Theodoretus ibidem, Δαμάλοις δὲ αὐτὰς τῆς Βασανίτιδος ὄνομάζει, ὡς ἀβροδιώτους, καὶ χλιδὴ παντοδαπῇ κεχρημένας. Τοιαῦται γὰρ καὶ τῆς Βασανίτιδος αἱ δαμάλεις, διὰ νομῆς ἀφθονίαν σκιρτῶσαι. Eas autem appellat juvencas Basanitidis, tanquam molliter viventes, & omnigeno luxu diffluentes. Ejusmodi enim erant vacca Basanitidis, ob pabuli copiam exultantes. Scilicet, teste Cyrillo in eundem locum, χώρα ἡ Βασανίτης εὐβοτός τε, καὶ ἐνάνθης, καὶ πολὺ λίαν ἐπιτηδείως ἔχουσα πρὸς τὸ δύνασθαι καταπιαίνειν ἐμφιλαφως τὰ ἐν αὐτῇ βοτκόμενα. Basanitis regio pascua, & florida est, & idonea imprimis ad pecora, quae in ea pascuntur ubertim saginanda. Apud Tzetzem Chil. 10. Hist. 306 Βασὰν κατά τινας Σκοθῶν λέγεται πόλις ττα. Basan juxta nonnullos Scythopolis esse dicitur: magno errore. Aliud enim Basan regio, aliud Bethsan op pidum, quòd Graecè Σκυθόπολις dictum est, non tamen à Scythis, ut volunt; sed quia spinae genus Do citta, ibi crescebat assatim, ut alibi, cum bono Deo, docebitur. SARON est regio campestris circa Joppen, & Lydlam, de qua Act. ix. 35. Οἱ κατοικεντες Λύδδαν καὶ τὴν Sarphandam perpeΣαρωνᾶν. Arabs Herpenianus ràm reddit, id est Sareptam, quae urbs est maritima inter Tyrum & Sidonem à Joppe remotissima.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
