# Hierozoicon. Vol. 1 3.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 3.5 to 3.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/3.5

Quin illa ipsa nomina quae nota esse diximus, nonnisi ex parte sciuntur, quia scire est rem per causas cognoscere, nec solum scire τὸ in, sed etiam τὸ δέη. Itaque etsi quis sciat equum, asinum, bovem, camelum ab Hebraeis sic appellari, tamen is haberi non potest pro vere docto, quamdiu ratio nominis illum latet. Neque enim Hebraei animalium nomina temere imposuerunt, ut Latini, Graeci & barbari, sed sapienti consilio. Nempe ille ipse Adamus, qui quamprimum a somno excitatus est, Evam quam nunquam viderat a se sumptam fuisse cognovit, atque ideo non issa, id est viram, appellavit, tanquam a viro sumptam; Ille, inquam, ipse Adamus animalibus ad se adductis nomina imposuit illorum naturae congrua. Partim ab iis sumpta quae in sensus incurrebant, voce puta, colore, pilo, staturâ, & corporis externâ specie. Partim ab iis quae intus latebant, & soli animo se offerebant. Ab indole nimirum & moribus, quos neque usu didicerat & propria observatione, neque ex decessorum libris, aut ex aliorum relatione, cum fuerit primus hominum, sed sapientiâ quâdam infusa & congenitâ pervidebat, Deo singulorum animalium arcanas proprietates in illius mentis oculos ingerente. Itaque haec nomina sunt egregium antiquitatis monumentum. Et de bonis omnibus optime mereretur quisquis ignota recte redderet, & tam nota quam ignota ad veras origines revocaret. Quorum utrumque in hoc opere vel praestitimus, vel praestare conati sumus. In horum porro nominum versione quandoque peccatur levius. Ut si de specie animalis ita constet ut in aliqua circumstantia peccetur. Sic ne ari, eo sachal, nemo labi & in lajis leonum esse nomina apud omnes in confesso est. Sed errant Talmudici in Sanhedrin, dum singula restringunt ad certos aetatum gradus: Quasi nu ari dicatur cum plane adolevit, & desiit esse vna chephir seu λιοντίσκος, in sachal media aetate, & labi jam inclinante, qvi lajis cum decrepitus est, & viribus prae senio effoetis. Quin init ari vel vt arieb leo dicitur quavis aetate, quia generis nomen est. sachal pro vno sachar, est leo niger, de quo Plinius: (a) Leonum color tantum in Syria niger. 127 labi leaenam esse constat ex Job. 4. 11. Ezek. 19. 2. & Nahum. 2. 12.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
